Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SAXANIGRENSIS*

IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS SAXANIGRENSIS

 

Sollicitus de spirituali bono suorum fidelium, Venerabilis Frater Iosephus Radulfus Vera López, O.P., sacrorum Antistes Saltillensis, audita Conferentia Episcoporum Mexici, ab hac Apostolica Sede petivit ut, quodam seiuncto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova dioecesis conderetur. Nos vero, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Iosepho Bertello, Archiepiscopo titulo Urbis Salviae et in memorata Natione Nuntio Apostolico, audito consilio Congregationis pro Episcopis, enixas preces libenter audiendas esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus: a Saltillensi dioecesi separamus integrum territorium, prout in praesens civili lege circumscribitur, municipiorum nuncupatorum: Acuña, Allende, Guerrero, Hidalgo, Jiménez, Juaréz, Morelos, Múzquiz, Nava, Piedras Negras, Progreso, Sabinas, San Juan de Sabinas, Villa Unión, Zaragoza, et borealem partem (scilicet, a 28 gradu septemtrionalis latitudinis) municipii Ocampo atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Saxanigrensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia simul sumpta, prout lege civili exstant, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe «Piedras Negras» ponimus, ibique situm paroeciale templum. Deo in honorem Martyrum a Christo Rege dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus, mandantes ut in eo Capitulum Canonicorum, ad normam iuris, instituatur. Praeterea dioecesim Saxanigrensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Monterreyensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Monterreyensis pro tempore subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus praedicto Venerabili Fratri Iosepho Bertello, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in eadem Natione, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
           IOANNES B. card. RE         
Congr. pro Episcopis Praef.

                                            

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 6, pp. 382-383

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana