Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CASTAGNALENSIS DE PARÁ*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
CASTAGNALENSIS DE PARÁ

 

Ad efficacius providendum spirituali bono Christifidelium, Venerabiles Fratres Vincentius Ioachimus Zico, C.M., tunc Archiepiscopus Metropolita Belemensis de Pará, et Aloisius Ferrando, Episcopus Brigantiensis de Pará, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, ecclesiasticarum circumscriptionum sibi concreditarum dismembrato territorio, nova dioecesis conderetur. Nos, habito antea faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum putavimus rati id animarum saluti esse valde profuturum. Summa igitur Nostra potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Belemensi de Pará separamus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum quae patrio sermone nuncupantur Castanhal, Igarapé-Açu, Capanema, Colares, Curuçá, Inhangapi, Magalhães Barata, Maracanã, Marapanim, Nova Timbotêua, Peixe-Boi, Primavera, Quatipuru, Salinópolis, Santa Isabel do Pará, Santa Maria do Pará, Santarém Novo, Santo Antônio do Tauá, São Caetano de Odivelas, São Francisco do Pará, São João da Ponta, São João de Pirabas, Terra Alta et Vigia; a dioecesi autem Brigantiensi de Pará seiungimus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipii São Domingos do Capim; atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Castagnalensem de Pará, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in lege civili nunc exstant. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe Castanhal ponimus, ibique templum paroeciale situm, Sanctae Dei Genitrici dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus mandantes ut ibidem Canonicorum Capitulum instituatur ad normam iuris. Praeterea dioecesim Castagnalensem de Pará suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Belemensi de Pará eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Ecclesiae subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri vel, absente eo, illi, qui curat negotia Apostolicae Nuntiaturae in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri vicesimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
      
Secretarius Status

 IOANNES B. card. RE
S. Congr.
pro Episcopis Praefectus

 

Laurentius Civili, Protonot. Apost. 
 Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 3, pp. 279-281

 

© Copyright 2004- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana