IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CROTONA URBEM
CATHEDRALE TEMPLUM CROTONENSE
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Crotona urbem, in quam antiquissimam Graeci coloniam deduxerint, in quaque sapientissimi homines sedem suae doctrinae collocaverint, magna, ut iis temporibus, gloria inclaruisse apud finitimos populos, iam id omnibus, qui vel primoribus labris historiam attigerint satis constat; esse praeterea illam christianae aetatis monumentis insignem, sanctissimaeque religiones nostrae patrimonium veteri sapientiae suffecisse, itque haud mediocriter, et hoc profecto late notum est. Ceterum cathedrale templum eius urbis, arte sane pulcherrimum, est etiam religione erga beatissimam Virginem Mariam venerabile, utpote in quam, sub titulo vulgo ο Capoeolonna honoratam, non modo urbes, sed et dioecesis, et continentis regiones Christifideles filiorum more et affectu ferantur. Quam pietatem volens Venerabilis Frater Iosephus Agostino, Archiepiscopus Sanctae Severinae et Episcopus Crotonensis, in pectoribus copiosius alere, aperuit huic Apostolicae Sedi se beneficii loco habiturum fuisse, si idem templum in ordinem Basilicarum Minorum redigeretur: fore enim talem honorem, si concedatur, idoneam aptamque occasionem ad fidem christianorum augendam, ad stimulosque virtutis animes admovendos. Quae cum ita sint, iis probatis quae S. Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de re censuit, factis olim a Nobis potestatibus, placet cathedrale templum Crotonensis dioecesis Basilicis Minoribus accenseri, cum debitis iuribus ac privilegiis talium templorum propriis, modo ea servata sint, quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, die VI mensis Iunii anno MDCCCCLXVIII vulgatum. Contrariis minime obstantibus. Id autem simul a beata Vergine ac caelorum Regina petimus, ut velit quam aequissime cum Pastorem tum etiam gregem Crotonensem tueri.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXIII, Pontificatus Nostri sexto.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana