Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SERVANDUS QUIDEM

SANCTUS IOANNES DE CAPESTRANO CAPPELLANORUM MILITARIUM
TOTIUS TERRARUM ORBIS APUD DEUM PATRONUS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Servandus quidem et confirmandus ac fovendus est certus venerationis cultus, quo Sanctum Ioannem de Capestrano omnes variarum Nationum Cappellani Militares peculiarem in modem prosequi consueverunt. Non solum enim constat hunc presbyterum praeclaris virtutibus in vita sua praeditum fuisse ob Dei amorem et proximi, sed hac etiam aetate eum plerumque dominico gregi, imprimisque praesulibus ac presbyteris ubicumque pastoralem militum curam agentibus, tamquam mirum proponi sanctitatis exemplum. Hoc autem maxime expedire videtur, ut quivis ordo fidelium suum in caelis habeat Patronum, qui sua ipse intercessione ei semper assit a Deoque opportuna impetret auxilia. Quibus perpensis, venerabiles Fratres Vicarii Castrenses orientalium et occidentalium regionum, cοnsultis recteque auditis singularum istarum Nationum Conferentiis Episcοpalibus rationeque habita communium omnium votorum, sua auctoritate electionem memorati Sancti uti universalis caelici Patroni omnium Cappellanorum Militarium totius mundi rite approbaverunt atque iidem ab Apostolica Sede ut eiusmodi electionem et approbationem ratas haberet petiverunt. Quare Nos ipsi, quo maior christiana pietas omnium ad cuiusque Nationis exercitum quoquo modo pertinentium dehinc excitetur et efficacior fiat in dies, ex prudenti probata sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, quam plane probamus, deque plenitudine pοtestatis Nostrae Apostolicae, cum enotescat propositas electionem et approbationem ad statutum ius peractas esse, Sanctum Ioannem de Capestrano, presbyterum, Curionum seu Cappellanorum Militarium totius orbis apud Deum Patronum confirmamus una cum adiectis iuribus ac liturgicis privilegiis per commemoratam Sacram Congregationem definitis in Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» sub n. 30. Contrariis quibuslibet haud obstantibus. Ceterum omnino volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque nunc et in posterum tempus habeant effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Februarii, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana