IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
VESTRA VOS
VENERABILI SERVO DEI IACOBO HILARIO BARBAL COSÁN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Vestra vos adigit vocatio ad discipulos vestros fidem docendos eosque bene in nostra Religione erudiendos. Vos quoque parati esse debetis ad vos plene consecrandos, et etiam, si necesse sit, ad vitam fundendam, ut hoc officium prorsus exsequamini» (Medit. 135, II).
Huic adhortationi Sancti Ioannis Baptistae de la Salle, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum Conditoris, singulari alacritate respondit, in vita et in morte, etiam Venerabilis Servus Dei Iacobus Hilarius Barbal Cosán: cum enim vehementer et continenter sanctitatem exoptaret, vita egit congruenter vocationi religiosi educatoris, impensa cum fide et industrio spiritu apostolico; cumque, ob surditatem, munia humiliora ei concredita sunt, servire cum ardore perrexit suo Instituto, semper laetus facere voluntatem Dei et esse proximo utilis.
Ortus est die II mensis Maii in oppido Enviny, intra fines dioecesis Urgellensis, in Hispania, anno MDCCCIIC, ab Antonio Barbal et Maria Cosán, qui ei nomen indiderunt Emmanueli. Schola frequentata Patrum Paulinorum in loco sermone patrio Rialp appellato, septem annos studia exercuit in dioecesis suae seminario; deinde est vocationem religiosam secutus in Instituto Fratrum Scholarum Christianarum in oppido vulgo Mollerusa denominato. Ibi, post novitiatum et primam annuam professionem, munus explevit docendi, in quo apud discipulos optime cessit. Anno MCMXXVI est in Galliam missus ad urbem Pibrac, ubi die XXVI mensis Augusti eiusdem anni perpetuam fecit pofessionem. Linguam Hispanicam docuit et christianam doctrinam, sed, cum gravius in dies surdesceret, actioni se dedidit vocationibus excitandis. Sed paulo post occasionem habuit ad suam ostendendam humilitatem, cum, ob infirmitatem, fuit illi «villa» administranda et vel Communitatis coqui munus exsequendum atque, in vico Cambrils, apud Tarraconem, olitoris.
Interea Hispania gravibus et violentis rerum perturbationibus evertebatur. Mense Octobri anno MCMXXXIV, in civili, quae dicta est, «Asturiarum» conversione, non pauci interfecti sunt sacerdotes, religiosi et laici nonnisi quia fidem catholicam profitebantur. Hinc perventum erat ad verum et famosam discipulorum Christi et Ecclesiae persecutionem.
Pars vitae ultima Servi Dei iniit die XXIV mensis Augusti anno MCMXXXVI, cum in oppido Mollerusa est comprehensus. Custodiae maximam egit partem Illerdae, sed die VII mensis Decembris transmissus est in navem custodiam «Mahon», in portu Tarraconensi. Prompte a tribunali populari iudicatus, numquam occultavit se religiosum esse, indeque est capitis damnatus. Sententia dicta est die XV mensis Ianuarii anno MCMXXXVII. Frater Iacobus Hilarius, qui ob surditatem iudicii cursum parum attenderat, multa cum tranquillitate et quiete nuntium accepit, paratum se ostendens ad sanguinem fundendum pro Dei gloria et animarum salute. Ultimos exegit dies in custodia Tarraconensi «Castillo de Pilatos», precans et canens cum ceteris in custodiam traditis et Eucharistiam adorans, quae non numquam ei a sociis vinculorum ministrabatur. In epistula ad patrem scripsit: «Cum laetitia excipio sententiam. Ideo solummodo damnor, quia religiosus sum. Ne fleveritis, non enim dignus sum qui deflear. Pro Deo moriar et pro patria mea. In Paradiso vos exspecto». E carcere deductus die XVIII mensis Ianuarii eiusdem illius anni et ad locum deportatus «Monte dell'Olivo» dictum, inter horas tertiam et quartam postmeridianas est plumbo necatus.
Durante fama martyrii, in archidioecesi Tarraconensi inchoata est Causa Canonizationis per celebrationem Processus canonici, annis MCMXLV-MCMXLVI. Inspecta faventi cum exitu «Positione super martyrio», coram Nobis die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXIX promulgatum est Decretum, quo agnoscebamus mortem Fratris Iacobi Hilarii Barbal Cosán verum habendam esse martyrium.
Statuimus dein ut celebrationis ritus Romae celebraretur die XXIX mensis Aprilis anno MCMXC.
Hodie igitur, in foro Vaticanam Sancti Petri Basilicam prospiciente, hanc inter sacra formulam ediximus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Gabini Díaz Merchan, Archiepiscopi Ovetensis, Narcissi Jubany Arnau, Archiepiscopi emeriti et Administratoris Apostolici Barcinonensis, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis et Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Cyrillus Bertrán et septem Socii, Innocentius ab Immaculata, Maria a Mercede Prat, Iacobus Hilarius Barbal Cosán, martyres, et Philippus Rinaldi, presbyter, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Cyrilli Bertrán et septem Sociorum et Innocentii ab Immaculata die nona Octobris, Mariae a Mercede Prat die vicesima quarta Iulii, Iacobi Hilarii Barbal Cosán die decima octava Ianuarii et Philippi Rinaldi die quinta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras decrevimus, ea et nunc et in futurum firma volumus esse, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana