Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATIUS EST

VENERABILI SERVAE DEI LEONIAE FRANCISCAE SALESIAE AVIAT
BEATORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Beatius est magis dare quam accipere» (Act 20, 35).

Qui bona sua aliis dono dant, immo et vitam effundunt ut pauperibus debilibusque subveniant, Christum Iesum imitantur, qui cum esset dives factus est pauper (cf. 2 Cor 8, 9), atque animam suam dedit redemptionem pro multis (cf. Mt 20, 28); eodem tempore ipsi beatitudinem experiuntur iis sepositam qui verbum Dei audiunt exsequunturque, atque candido generosoque animo caritatis praeceptum perficiunt. Inter has personas profecto seponenda est etiam Francisca Salesia Aviat (in saeculo Leonia) quae felicitatem suam invenit Christi exemplum et doctrinam sequendo atque ad gloriam Dei bonumque spirituale proximi, potissimum iuvenum operariarum necnon sororum Congregationis, cuius ipsa conditionis socia sapiensque generalis fuit Antistita, maxima cum deditione operando.

Haec digna Domini discipula in loco vulgo dicto «Sézanne», in dioecesi Catalaunensi, die XVI mensis Septembris anno MDCCCXLIV orta est, ex Theodoro Aviat et Aemilia Caillot, honestis mercatoribus. Nonnullos annos collegii Monasterio Visitationis Augustobonae Tricassii in urbe adiuncti alumna fuit, ubi Venerabilis Servae Dei Mariae Franciscae Salesiae Chappuis auxilium et Servi Dei Aloisii Brisson multum ei profuit. Eo tempore ad vitam consecratam vocationem animadvertit, quam ob rem, familiam repetens, matrimonium inire noluit, sed exspectavit ut Dominus clarius suam ei manifestaret voluntatem. Quam illuminationem quadam in perspicillorum officina Sézanne in urbe accepit, illic fortuito ingressa: de improviso ardentem in se animadvertit exsurgentem voluntatem se tradendi omnino apostolatui atque humano christianoque provectui iuvenum operariarum, quae tunc temporis difficilioribus in condicionibus vivebant. Quapropter anno MDCCCLXVI domum suam reliquit et cum sacerdote Aloisio Brisson operam sociavit, qui Augustobonae Tricassii curam de puellis iam agebat operantibus in officinis et non pauca incommoda et pericula obeuntibus. Ut huiusmodi benefici apostolatus socialis continuationi et firmitati caveret, idem industrius sacerdos Congregationem Sororum Oblatarum a Sancto Francisco Salesio condidit, pretioso et docili auxilio utens Venerabilis Servae Dei, quae anno MDCCCLXVIII vestem religiosam induit, anno autem MDCCCLXXI religiosa vota emisit. Materna cum industria iuvenum famulatui se dedit, cavendo earum necessitatibus earumque fovendo humanam, religiosam eruditamque institutionem, officii sensum in eis promovendo mutuaeque necessitudinis animum, praesertim operam navando consciam in officina. Ut generalis Antistita novum Institutum vera prudentia, eximia caritate sinceraque humilitate gubernavit, atque reverentiam et benevolentiam superiorum et sororum sibi facile captavit. Admodum profecto gavisa est de prolatata opera sua etiam ultra Galliae fines. Molestiae sane et adversationes ei non defuerunt, tam intus quam foris suam familiam religiosam; toleranda ei fuerunt gravia incommoda atque magnae humiliationes: quae omnia patienter fortiterque passa est, laetitiam et pacem in perfecta Dei voluntate quaerendo ac fidem integerrimam alendo divinae Providentiae auxilio Pisa. Anno MCMIII perardua vexatio earn oppressit, cum Galliae leges civiles omnia bona Congregationisque suae domus alienaverunt atque sorores dispersae sunt. Ipsa Venerabilis Serva Dei in exsilium pulsa est. Refugium Perusiae invenit, indeque indefatigabili cum sollicitudine Institutum suum gubernare perrexit. Anno MCMXI eximio solacio recreata est, cum Summus Pontifex Sanctus Pius X Constitutiones Instituti approbavit. Usque ad extremum vitae suae diem firmo animo viam christianae perfectionis percurrit, semetipsam contemptui habendo, communionem cum Deo colendo atque prompte simpliciterque auctoritatis ecclesiasticae praecepta et Regulam, quam est amplexa, observando. Fortis in fide, ardens et impigra in caritate, constans in spe, separata a terrestribus vanitatibus, vitam suam hymnum laudis Domino constituit ac continuum proximi famulatum. Ideo, viribus suis minime parcendo, aedificationi regni Christi in societate sui temporis operam dedit, praecipue inter adulescentulas et operarias. Atque, Deo adiuvante, fructus abundantes et stabiles est adepta. Ita, die X mensis Ianuarii anno MCMXIV meritis onusta in vitam aeternam est ingressa, sanctitatis fama circumdata.

Causa Canonizationis anno MCMXXIX in Curia Perusina initiata est, secundum normas illius temporis pro celebratione processuum ordinariorum qui informativi nuncupantur, et post introductionem Causae processuum apostolicorum iter sequendo. Cum autem consuetae inquisitiones felicem habuissent exitum, die primo mensis Decembris anno MCMLXXVIII coram Nobis promulgatum est Decretum de virtutibus theologalibus, cardinalibus et adnexis a Venerabili Serva Dei in gradu heroico usurpatis. Interea, annis MCMLXXVII-MCMLXXIX Civitatis Capitis in urbe initus est processus canonicus de mira sanatione Venerabilis Servae Dei intercessioni attributa. Servatis de iure servandis, die XXI mensis Decembris anno MCMXCI promulgatum est Decretum super miro. Demum statuimus ut Beatificationis ritus die XXVII mensis Septembris anni sequentis in Urbe ageretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis; Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini; Ennii Antonelli, Archiepiscopi Perusini-Civitatis Plebis; Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaërensis; Aloisii Mariae de Larrea y Legarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O'Hurley, Margarita Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Raphaël Arnáiz Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Dermitii O'Hurley, Margaritae Bermingham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum die vicesima mensis Iunii; Raphaëlis Arnáiz Barón die vicesima sexta mensis Aprilis; Leoniae Franciscae Salesiae Aviat die decima mensis Ianuarii; Nazariae Ignatiae a Sancta Teresia a Iesu March Mesa die sexta mensis Iulii; et Mariae Iosephae a Corde Iesu Sancho de Guerra die vicesima mensis Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem statuta hic sunt, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana