Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BENE OMNIA

VENERABILI SERVO DEI PHILIPPO SMALDONE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!» (Mc 7, 37). Verba haec, quae summam constituunt actionis salvificae Domini Iesu pro omnibus dolentibus quaeque peculiari modo respiciunt auditu vel loquela carentes, recte applicantur ad illos quotquot, sicut Servus Dei Philippus Smaldone, in Ecclesia evangelizationi nec non humanae socialique eorundem redemptioni operam navant. Philippus Smaldone Neapoli natus est die XXVII mensis Iulii anno MDCCCXLVIII. Inde a tempore quo ad sacerdotium se parabat propensum ad misericordiam erga surdos mutosque animum exhibuit, quibus totis viribus curam et institutionem suppeditare studuit; quod opus post sacerdotalem ordinationem maiore adhuc deditione perrexit. Sincero fervore et apostolico studio praeditus, strenuum se praebuit in infirmis visitandis et in catechesi pueris tradenda eodem in Sacello Serotino quod infans frequentaverat. Pestilentia cholerae Neapolim invadente aestivis mensibus anni MDCCCLXXXIV, Philippus, quin viribus parceret, in curandos morbo cholerae affectos adeo audacter incubuit, ut ipsemet in eundem delaberetur morbum, a quo tamen, per intercessionem Beatae Mariae Virginis a Pompeiis cui totum se commiserat, divinitus est sanatus. Ex consuetudine inter surdos mutosque didicit quantum urgeret institutum quoddam permanens et proprium ad efficientem illorum institutionem. Aliquot per annos Deum diuturne oravit atque rationem excogitavit ut propositum ad rem deduceret. Verno tempore anni MDCCCLXXXV Lyciam se contulit ad ephebeum surdis mutisque excipiendis condendum. Ibi quasdam pias arcessivit mulieres, quarum ipse spiritalis erat moderator quibusque suasit ut primariae constituerentur sodales religiosae communitatis quam ille appellavit «Congregationem Sororum Salesianarum a Sacris Cordibus», quae quidem ab Ordinario loci Servo Dei Salvatore Aloisio Zola mense Ianuario anno MDCCCXCV canonise est comprobata. Per quadraginta annorum spatium Servus Dei, dum paterno animo curationi et institutioni ingentis surdorum mutorumque agminis totum se dabat, quin caecos neglegeret, novas domus religiosas et ephebea in diversis urbibus Italiae Australis a fundamentis erexit. Diuturne Lyciae commorans ferventi studio eucharisticum propagavit cultum. Ad rem quod attinet, sive Sacerdotum Adoratorum sive Dominarum Eucharisticarum Associationes condidit. Inter sacrorum alumnos, sacerdotes diversasque communitates religiosas peraestimatus exstitit confessarius. Praeses constitutus Consociationis Missionariorum Sancti Francisci Xaverii pro missionibus ad populum, dioecesanam evangelizationem promovit. Exemplaris canonicus fuit cathedrali in ecclesia Lyciensi. Varia salutis incommoda per menses passus, die IV mensis Iunii anno MCMXXIII, diffusa sanctitatis fames circumdatus, pretiosam animam suam Domino reddidit. Postquam anno MCMXLIX verus et unus conditor habitus est Sororum Salesianarum a Sacris Cordibus, Archiepiscopus Lyciensis per instructionem processus ordinarii informativi anno MCMLXIV Causam incohavit beatificationis et canonizationis. Nosmet Ipsi die XI mensis Iulii anno MCMXCV declaravimus presbyterum Philippum Smaldone virtutes theologales, cardinales iisdemque coniunctas heroum in modum exercuisse. Deinde Congregatio de Causis Sanctorum miram feliciter pervestigavit sanationem Barii anno MCMXXXVII patratam eiusdemque Servi Dei intercessioni adscriptam de qua legitimus processus canonicus instructus fuerat apud archiepiscopalem eiusdem urbis Curiam. Nobis coram, die XII mensis Ianuarii hoc anno MCMXCVI, decretum super miro promulgatum est. Statuimus ideo ut beatificationis ritus die XII proximi mensis Maii Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitan, Braulii Rodríguez Plaza, Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster, Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y Barriola, Maria Raphaela Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi Hildefonsi Schuster die trigesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii; Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaelae Cimatti die vicesima tertia Iunii et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana