Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
BERNARDINO S.R.E.
CARDINALI GANTIN

 

Venerabili Fratri Nostro
Bernardino S.R.E. Cardinali Gantin,

Propinquante XXV anniversaria die episcopatus tui, remur equidem iam nunc te eius diei praecipere gaudia, sic ut Nos omnesque, quotquot te amant. Multi sunt enim qui ob multiplicia munera et officia, quibus sacerdos et episcopus et Ecclesiae sanctae Cardinalis functus es, in tui amicitiam venerunt teque toto corde dilexerunt: qui sane gaudia tua haec tam serena ac sancta participabunt.

Ad Nos autem quod attinet, duplici praesertim de causa laetitiam tuam communicamus, qua iure abundas. Ac primum quidem ob dona, quibus a caelesti Patre cumulatus es: non omnibus enim in Christum credentibus sacerdotium datur; qua dignitate nulla amplior in terris. Neque episcopalis gratia omnibus attribuitur, qua in successorum Apostolorum collegium cooptatus es omnium amplissimum; neque demum Patrum Cardinalium splendor et decus omnes vestire consuevit, sed eos solummodo qui consiliarii Summorum Pontificum effecti Eius laborum participes fiunt.

Iamvero haec omnia, tibi data, cum Dei benevolentiam ostendunt erga te tum Maximorum Pontificum in te studium produnt, tum etiam ingenii, pietatis egregiae, insomnisque prudentiae tuae documento sunt, quae dati honores coronant.

Sed et alia est causa gaudendi, in eo sita, quod tu, Venerabilis Frater Noster, industria ac labore tuo laetissimos fructus tulisti, quos Ecclesia et collegit et colligit. Tu enim, post diligentem adhibitam praeparationem, sacerdotio initiatus, ilico vineam Domini exercere coepisti; in Seminario videlicet Ouidahensi, et apud gentem tuam, quam optavisses quidem universam ad Christi perducere fidem.
Mature autem Romam missus, in Collegium S. Petri, studia sive sacrae theologiae complevisti, sive Iuris Canonici egregie. Mox anno scilicet MCMLVI, Episcopus titulo Tipasitanus in Mauretania creatus es, simulque Auxiliaris sacri Praesulis Ouidahensis; tandem anno MCMLX Archiepiscopus Cotonuensis electus es, id est eius populi pater, pastor, et rector. Neque spem fefellit exitus. Nam tu nova dioecesis administrandae forma delineata, scholas, rectam populi institutionem, clerum indigenam, vocationum opus, Sorores tamquam adiutrices Missionariorum ita curasti, ut laeta seges te circum floreret.

Sed alia eademque maiora te manebant in Ecclesia munera atque officia; quare Romam accitus es ut ibi Viri a Secretis munere fungereris Sacrae Congregationis de Propaganda Fide. Inde Commissionis, ut dicunt, “Iustitia et Pax”, item Consilii “Cor unum” Praeses factus es, in quibus muneribus tuendis eadem semper indoles et laus apostolatus tui: amor erga Deum animasque, acre pacis desiderium, fides intaminata erga Ecclesiam eiusque Vicarium. Ad quas profecto virtutes respicientes, Praedecessores Nostri iure Patrum Cardinalium Purpura te induerunt, variasque missiones, graves quidem, prudentiae tuae crediderunt, sic ut et Ipsi fecimus quam saepe, magno semper cum foenore atque fructu. Quarum satis erit illam ex omnibus commemorare, qua te Legatum Pontificium ad XLII Congressum omnium Nationum Eucharisticum nominavimus, qui Lapurdi superiore anno celebratus est.

Ob haec aliaque multa tum gratias agimus plurimas, tum a Deo te pro meritis iusta mercede affici petimus.

Ceterum omnia sancta, prospera, felicia ominantes cum tibi, tum etiam omnibus quos amas, a quibus amaris, Benedictionem Apostolicam impertimus patris fratrisque amore.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana