IOANNIS PAULI PP.II
NUNTIUS GRATULATORIUS
Reversis feliciter Nobis ex apostolico itinere placet iam statim consalutare te rursus, Venerabilis Frater Noster, ac – sicut praesentes antehac saepius fecimus – breviter tecum per has litteras colloqui ut omnem Nostram tum benevolentiam erga te manifesto declaremus tum gratulationem simul fervidam aperte testemur de appropinquante sacerdotii tui aureο iubilaeo, die decimo quinto scilicet proximi mensis Iunii, nec autem minus de toto longinquo ac fructuosissimo operis tui curriculo.
Scimus vero sensus benignos hos communicare Nos non sοlum cum dilectissimo clero et populo illius archidioecesis, in qua natus es et sacerdos egregie operatus et episcopatum tuum omnem laudabiliter sane exsecutus, sed cum plurimis etiam aliis hοminibus prope ac longe qui te diligunt operamque tuam in maximum commodum Ecclesiae Catholicae illis in lotis, immo et totius tuae patriae, summi quidem aestimant.
Non necesse hic esse putamus singulas animi tui virtutes celebrare nec universas partes laudesque actuosissimae tuae vitae commemorare. Studium tamen ardens tuum provehendi valide oecumenismum inter Ecclesias, christianam educationem christifidelium fοrtiter prosperandi, rationes amicitiae et fraternitatis cum omnibus efficaciter excolendi: laudatiοnem sane eximiam a Nobis suo iure meretur.
Anniversaria igitur memoria presbyteralis tuae ordinationis optamus Nοs ex animoque Deum precamur ut plurimam tibi, Venerabilis Frater Noster, consolationem adferat et iucunditatem propter adeo felicem fructibusque uberem, adeo diligentem et praeclarum cursum sacerdotales et episcopalis tui officii, Tecum hoc adfectu aderimus anniversario illo faustissimo die cui iam nunc copiosam Principes Pastorum remunerationem pro mentis tuis necnon posthac annorum serenitatem adprecamur Benedictionem Apοstolicam gratulationis Nostrae testem tibi impertientes universoque Sancti Andreae et Edimburgensi gregi.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Maii, anno Domini MCMLXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana