Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD S.R.E. CARDINALES AD TOTIUSQUE ORBIS
BONAE VOLUNTATIS HOMINES, POSTRIDIE IPSIUS ELECTIONEM

Aedicula Sixtina - Die XVII mensis Octobris, anno Domini MCMLXXVIII

 

Venerabiles Fratres Nostri, 
dilecti filii Sanctae Ecclesiae, 
vosque universi homines bonae voluntatis,
qui aures Nobis praebetis! 

Unum solummodo verbum, inter tot alia, statim Nobis exit, cum, ad beati Petri Cathedram provecti, vobis Nos ostendimus: est autem verbum, quod – dum e contrario eminent manifesto angustiores fines facultatum Nostrarum ut personae humanae – in lumine ponit immensum onus et munus Nobis commissum: “O altitudo... sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius” (Rom. 11, 33). Re quidem vera, quis praevidere potuit, post obitum Pauli PP. VI, cuius memoria semper apud nos viget, etiam immaturam mortem amabilissimi eius successoris, Ioannis Pauli I? Et quomodo Nosmet ipsi praevidere potuimus fore ut formidanda eorum veluti hereditas humeris Nostris imponeretur? Hac de causa considerandum est Nobis arcanum consilium Dei providentis atque benigni, non quidem ut intellegamus, sed potius ut adoremus precesque fundamus. Profecto, officium persentimus iterandi verba Psalmistae, qui oculos in sublime tollens exclamavit: “unde veniet auxilium mihi? Auxilium meum a Domino” (Ps. 120, 1-2). 

Ipsi eventus, qui, nullo praevidente, tam brevi temporis spatio alii post alios acciderunt, et insufficientia, qua exspectationi respondere possimus, non solum Nos impellunt, ut ad Dominum mentem dirigamus eidemque omnino fidamus, sed etiam non sinunt, ut formam summi Pontificatus describamus, quae e diuturna consideratione et accurata elaboratione oriatur. Sed ad supplendum hoc, quod deest, iam in promptu habetur quasi quaedam compensatio, quae ipsa est signum corroborantis praesentiae Dei. 

Paulo plus enim quam mensis spatium abiit, ex quo nos omnes, intra et extra cameram, historia insignem, huiusce Sacelli Xystini, loquentem audivimus Ioannem Paulum Papam, in ipso initio ministerii ipsius, de quo tam bene licuit sperare: cuius allocutionem non praetermittere Nos posse arbitramur sive propter memoriam, quae mentibus cuiusque nostrum adhuc haeret, sive propter sapientes monitiones suasionesque, quae in ea continebantur. Idem sermo, quemadmodum cum rerum adiunctis, in quibus habitus est, recte congruit, sic et nunc vim suam retinere videtur, novo hoc ineunte cursu pontificalis ministerii, quo Nosmet ipsi obstringimur quodque, Deum intuentes et Ecclesiam, effugere non valemus. 

Quaedam igitur capita, quasi viae indices, volumus enucleare, quae praecipui momenti esse censemus et quae propterea – ut Nobis est propositum et uti, Deo auxiliante, confidimus – non solum animi attentione et consensu prosequemur, sed etiam constanti impulsu provehemus eo consilio ut in vita ecclesiali, quae vere vivitur, iis respondeatur. Imprimis monere volumus de perenni momento Concilii Oecumenici Vaticani II, certumque officium recipimus illud ad effectum studiose deducendi. Nonne enim Synodus illa universalis quasi quidam lapis miliarius est, seu eventus maximi ponderis, in Ecclesiae historia, iam per duo milia fere annorum protracta, et consequenter in mundi historia religiosa atque ad cultum humanum pertinente? Concilium vero quemadmodum non ipsis documentis continetur, ita non terminatur rationibus id applicandi, quae per hos annos, ipsum Concilium subsecutos, initae sunt. Merito ergo arbitramur officio primario Nos teneri quam diligentissime promovendi exsecutionem decretorum normarumque directoriarum eiusdem Synodi universalis; quod quidem faciemus actione prudenti simul et excitante, eo praesertim contendendo ut imprimis congruens mentium habitus invalescat: videlicet opus est animi antea concordent Concilio, ut in vitae usu ea efficiantur, quae ipsum edixit, et ut ea, quae in illo subsunt seu – uti mos est loqui – “implicita” sunt, explicentur, ratione etiam habita experimentorum, quae exinde facta sunt, et postulationum, quas nova inferunt rerum adiuncta. Ut paucis dicamus, oportet fecunda semina, quae Patres Synodi oecumenicae, verbo Dei aliti, in terra bona seminaverunt (cfr. Mt. 13, 8-23), id est gravia documenta ac deliberationes pastorales, ad maturitatem perducantur, eo scilicet cursu, qui proprius est motionis et vitae. 

Hoc generale propositum fidelitatis erga Concilium Vaticanum II atque expressa voluntas, quantum ad Nos spectat, id ad effectum deducendi, varias partes complecti potest: rem missionalem et oecumenicam, disciplinam aptamque rerum dispositionem; sed una est pars, in quam maiores curae erunt intendendae, id est pars ecclesiologica. Oportet, Venerabiles Fratres ac dilecti filii orbis catholici, in manus iterum sumamus “magnam chartam” Concilii, id est Constitutionem dogmaticam Lumen Gentium, ut renovato et roborante studio meditemur de Ecclesiae natura et munere, de eius modo exsistendi et operandi; quod eo consilio faciendum est, ut non solum vitalis illa communio in Christo omnium eorum, qui in eo credunt et sperant, efficiatur, sed etiam ut opera conferatur ad ampliorem et arctiorem reddendam unitatem totius familiae humanae. Ioannes PP. XXIII haec verba efferre consueverat: “Ecclesia Christi lumen gentium”; etenim Ecclesia – Concilium illius verba resumpsit – universale est sacramentum salutis et unitatis pro hominum genere (cfr. Const. Lumen Gentium, n. 1; 48; Decr. Ad gentes, n. 1). 

Mysterium salvificum, quod ad Ecclesiam quasi ut ad centrum refertur et per Ecclesiam ad effectum deducitur, dynamica virtus, quae vi eiusdem mysterii Populum Dei impellit, peculiaris illa conexio seu forma collegialis, qua “cum Petro et sub Petro” sacri Pastores inter se coniunguntur, capita sunt, de quibus numquam satis cogitamus, ut recognoscamus – inspectis necessitatibus sive constantibus sive temporaneis hominum – modos, quibus oporteat Ecclesiam praesentem adesse et operari. Quam ob rem assensio huic documento Concilii tribuenda, prout accipitur luce collustratum Traditionis et formulas dogmaticas comprehendens ante saeculum a Concilio Vaticano I prolatas – nobis pastoribus et fidelibus certus erit viae index atque concitans stimulus, ut – iterum dicamus – in semitis vitae et historiae ambulemus. 

Peculiari vero ratione hortamur, ut – ad mentes magis conscias reddendas et vigilantius officium suscipiendum – altius perspiciatur id, quod vinculum collegiale secum fert; quo Episcopi intime beati Petri successori iunguntur et omnes inter se consociantur ad implenda praeclara sibi credita munera illluminandi luce Evangelii, sanctificandi instrumentis gratiae, regendi arte pastorali totum Populum Dei. Haec collegialis forma sine dubio pertinet etiam ad congruum progressum institutorum, partim novorum, partim ad hodiernas necessitates conformatorum, quibus quam maxima unitas animorum, propositorum, inceptorum in opere aedificationis corporis Christi, quod est Ecclesia (cfr. Eph. 4, 12; Col. 1, 24), comparetur. Ad hoc quod attinet, praeprimis mentionem facimus Synodi Episcoporum, conditae, antequam Concilium finem caperet, a magni ingenii viro, Paulo VI (cfr. Litt. Ap. Apostolica sollicitudo, motu proprio datas; AAS 57 (1965), pp. 775-780). 

Sed praeter haec, quibus ad Concilium revocamur, fulget officium fidelitatis in universum servandae erga munus, quod accepimus et quo prae ceteris Nosmet ipsi obstringimur. Ad supremum ofiìcium in Ecclesia ascitis, propter quod exemplo praelucere debemus quoad voluntatem et operationem, Nobis cunctis viribus ostendenda est haec fidelitas; quod quidem exsequendum est eo quod integrum servamus depositum fidei, eo quod peculiaria prorsus facimus mandata Christi, qui Simoni, petrae Ecclesiae constituto, claves Regni caelorum tradidit (cfr. Mt. 16, 18-19), qui eum iussit fratres confirmare (cfr. Io. 21, 15-17), et oves et agnos gregis sui, in amoris testimonium, pascere.  

Omnino persuasum est Nobis in nulla investigatione, quae hodie circa “ministerium Petri”, quod vocant, fiat – ut id, quod est ei proprium et peculiare, altius in dies perspiciatur – praetermitti posse hos tres sancti Evangelii cardines. Agitur enim de singularibus officii partibus, quae cum ipsa Ecclesiae natura conectuntur, ad servandam eius interiorem unitatem munusque spirituale in tuto collocandum. Quae partes non solum beato Petro commissae sunt sed etiam legitimis eius successoribus. Persuasum est etiam Nobis eximium hoc ministerium ad amorem semper esse referendum, quasi ad fontem, quo alatur, et veluti ad status condicionem, in qua dilatetur: qui amor sit veluti necessaria responsio ad Iesu interrogationem “amas me?”. Itaque haec verba Sancti Pauli libet iterare: “Caritas Christi urget nos” (2 Cor. 5, 14), quia ministerium Nostrum inde ab initio esse volumus ministerium amoris, idque omnibus modis, quibus manifestetur ac declaretur. 

Hac ipsa in re studebimus exempla sequi, praeclarae scholae vim obtinentia, proximorum Decessorum Nostrorum. Quis non meminit verborum Pauli VI, qui “civilem amoris cultum” praedicavit et animo praesago uno fere mense ante obitum affirmavit: “Fidem servavi” (cfr. Homiliam in sollemnitate Ss. Petri et Pauli habitam: AAS 70 (1978), p. 395), non quidem ut ipse se laudaret, sed ut, post quindecim annos ministerii apostolici impletos, conscientiam suam religiosissimam acriter scrutaretur? 

Quid vero dicamus de Ioanne Paulo I? Videtur Nobis heri ex hoc coetu nostro prodiisse, ut pontificalem vestem – haud leve pondus – indueret: sed quae flamma caritatis, immo quae “exundans amoris effusio” – quae ut mundo obveniret exoptavit in postrema allocutione dominicaria, ante orationem a verbis “Angelus Domini” incipientem – paucis diebus ministerii ab eo exierunt! Id confirmatur etiam sapientibus sermonibus catecheticis, quos ad fideles, publice coram admissos, de fide, spe et caritate habuit. 

Venerabiles Fratres in Episcopatu et filii dilectissimi, fidelitas, ut patet, complectitur etiam haud dubiam obtemperationem Magisterio Petri, praesertim ad doctrinam quod attinet; cuius Magisterii “obiectivum” momentum semper oportet consideretur atque etiam custodiatur propter insidias, quae aetate nostra certis quibusdam veritatibus fidei catholicae hic illic parantur. Fidelitas deinde comprehendit observantiam normarum liturgicarum, ab ecclesiastica Auctoritate editarum, ideoque illum morem repellit sive ad arbitrium, sine approbatione, res novas inducendi sive obstinate recusandi id, quod circa sacros ritus legitime statutum est in eosque receptum. Fidelitas ad magnam quoque disciplinam Ecclesiae spectat, de qua proximus Decessor Noster est locutus. Quae non est huiusmodi, ut deprimat seu, ut aiunt, mortificet, sed eo pertinet, ut rectum ordinem mystici corporis Christi tueatur, quasi efficiens, ut iuncturae omnium membrorum, e quibus id constat, modo usitato et naturali muneribus suis fungantur. Fidelitas praeterea idem valet ac postulationum vocationis sacerdotalis et religiosae impletio, ita ut, quod libere coram Deo promissum sit, semper observetur magisque provehatur, quatenus vita constanti ratione supernaturali concipiatur. 

Denique ad fideles quod attinet – ut ipsum verbum significat – fidelitas oportet sit offìcium eorum condicioni ut christianorum suapte natura congruens. Animis paratis et sinceris eam praestent atque testentur sive sacris Pastoribus obtemperando, quod Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei (cfr. Act. 20, 28), sive iis inceptis et operibus se sociando, ad quae fuerint asciti. 

Neque hoc loco oblivisci licet Fratrum pertinentium ad alias Ecclesias aliaque religionis christianae instituta. Etenim causa oecumenismi tam praecelsa est tantaeque prudentiae, ut de ea nunc tacere non sinamur. Quoties simul de ultima Christi voluntate sumus meditati, qui a Patre donum unitatis pro discipulis petiit? (cfr. Io. 17, 21-23) Quis non meminit, quantopere S. Paulus inculcaverit “communionem spiritus”, ex qua Christi discipuli “eandem caritatem haberent, unanimes essent, idipsum sapientes”? (cfr. Phil. 2, 2. 5-8) Vix ergo credi potest adhuc permanere lugendam divisionem inter christianos, quae aliis causa est haesitationis et fortasse scandali. Itaque viam, quae feliciter iam est inita, pergere volumus atque ea fovere, quae ad impedimenta removenda valeant, optantes ut concordi nisu tandem ad perfectam communionem perveniatur. 

Ad universos etiam homines convertimur, qui ut filii Dei omnipotentis fratres Nostri sunt, quos amare quibusque servire debemus, iis significaturi, sine iactantia sed sincera cum humilitate, voluntatem Nostram reapse operam conferendi ad perennem et praecipuam causam pacis, progressionis, iustitiae inter nationes. Qua in re nullo movemur consilio rebus politicis interveniendi vel administrationem negotiorum temporalium participandi: quemadmodum enim Ecclesia, ut in formam quandam terrenam includi nequit, ita Nos, urgentes has quaestiones hominum ac populorum aggressuri, solis ducemur rationibus religiosis et moralibus. Eum secuti, qui suis perfectam illam rationem proposuit, ex qua essent “sal terrae” et “lux mundi” (Mt. 5, 13-16), anniti volumus ad fundamenta spiritualia firmanda, quibus hominum societas debet inniti. Quo officio eo impensius Nos impelli sentimus, quo magis perdurant discrepantiae ac dissensiones, quae in non paucis orbis terrarum partibus materiam praebent contentionum et conflictationum et gravius etiam periculum afferunt 1mmanmm calamitatum. Constanti ergo sollicitudine operam dabimus, ut actione tempestiva, propriae utilitatis nescia, Evangelii afflatu ducta, eiusmodi quaestionibus occurramus. Liceat hoc loco saltem istam gravissimam sollicitudinem participare, quam Collegium Patrum Cardinalium tempore Sedis Apostolicae vacantis manifestavit de dilecta illa terra Libani eiusque populo, cui pacem in libertate omnes vehementer exoptamus. Simul etiam universis gentibus et cunctis hominibus hoc momento velimus porrigere manus et ipsum cor aperire iis omnibus, qui qualibet iniustitia vel discriminatione ut aiunt, vexantur, ratione habita sive rei oeconomicae et socialis, sive etiam rei politicae sive etiam libertatis conscientiae ac debitae libertatis religiosae. Omnibus modis ad hoc tendere debemus, ut universae formae iniustitiae, hac aetate exstantes, communi considerationi subiciantur et reapse in mundo corrigantur, utque omnes homines vitam hominibus revera dignam ducere possint. Quod etiam ad Ecclesiae missionem pertinet, quae in Concilio Vaticano II, ac quidem non solum in Constitutione dogmatica Lumen Gentium sed etiam in Constitutione pastorali Gaudium et Spes explicata est. 

Fratres et filii carissimi, eventus, qui nuper in Ecclesia et in mundo acciderunt, nos omnes salubriter admonent: qualis erit Pontificatus Noster? Quae erit sors, quae Ecclesiae proximis annis ex Dei dispositione obveniet? Quam viam hominum genus inibit hoc exeunte iam saeculo, quippe quod anno bis millesimo appropinquet? Ad huiusmodi audaciores interrogationes una est responsio: “Deus scit” (cfr. 2 Cor. 12, 2-3). Vitae quidem Nostrae cursus, quo ad summum onus et munus ministerii apostolici necopinato sumus evecti, parvi omnino interest. Ipsa enim persona Nostra – hoc edicere velimus – evanescat oportet respectu gravis officii, quod Nobis est exsequendum. Itaque verba Nostra iam in rogationem mutantur. Post Nostras ad Deum factas precationes, vestris etiam precationibus Nos indigere sentimus, ut illud pernecessarium impetremus adiumentum supernum, quo opus Decessorum Nostrorum pergere valeamus eo loco, quo ab eodem discesserunt. 

Horum recordationi, animum permoventi, iungimus salutem, quam memori grataque mente dicimus unicuique vestrum, Venerabiles Fratres Nostri; salutem deinde, cum fiducia et confirmatione coniunctam, dicimus etiam ceteris Fratribus in Episcopatu, qui in variis orbis terrarum partibus singulis Ecclesiis, videlicet lectissimis portionibus Populi Dei (cfr. Decr. Christus Dominus, n. 11), curas adhibent quique suum sociant opus ad universalem salutem procurandam. Post eos dilucide contuemur ordinem sacerdotum, numerum missionariorum, turmas religiosorum et religiosarum; et statim toto corde exoptamus, ut horum numerus crescat, illa Salvatoris nostri verba in memoriam revocantes: “Messis quidem multa, operarii autem pauci” (Mt. 9, 37-38; Lc. 10, 2). Contuemur etiam familias et communitates christianas, multiplices consociationes apostolatui deditas, fideles, qui, licet singillatim a Nobis non cognoscantur, non tamen sunt sine nomine vulgus, non sunt extranei neque umquam in inferiore loco positi, quippe qui in egregia compagine Ecclesiae Christi includantur. Inter eos peculiari studio aspicimus infirmiores, egenos, aegrotos, aerumnis afflictos. 

His ipsis, nunc in universalis ministerii pastoralis Nostri initio, cor Nostrum volumus aperire. Nonne vos, fratres et sorores, in doloribus vestris passionem ipsius Redemptoris nostri participatis et aliquo modo adimpletis? (cfr. Col. 1, 24) Indignus beati Petri successor, qui “investigabiles divitias Christi”  scrutari intendit, vestro adiumento, vestris precibus, vestro vos devovendi studio seu “sacrificio” quam maxime indiget, et haec humillime a vobis petit. 

Volumus etiam, Fratres et filii dilectissimi, qui Nos auditis, pro amore indelebili, quo terram, ubi nati sumus, prosequimur, peculiariter consalutare sive omnes cives Poloniae Nostrae, “semper fidelis”, sive Episcopos, sacerdotes et populum Ecclesiae Cracoviensis: in hac, quam dicimus, salute recordationes animique affectus, suave patriae desiderium et spes indissolubili vinculo inter se coniunguntur. 

Hac ipsa hora, quae gravis est ac trepidationem ingerit, non possumus non ad Virginem Mariam, quae in mysterio Christi semper vivit et operatur tamquam Mater, filiali cum devotione mentem convertere et haec verba “Totus tuus”, quae ante viginti annos die ordinationis episcopalis in corde et in insigni Nostro inscripsimus, repetere. Non possumus nisi invocare Sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Ecclesiae universalis Sanctos et Beatos. Eadem hac hora omnes consalutamus, senes, adultos, iuvenes, infantes modo genitos, vehementi illo paternitatis sensu moti, qui iam ex animo Nostro erumpit. Sinceris ominibus optamus, ut cuncti “crescant in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi”, quemadmodum Princeps Apostolorum desideravit (2 Pt. 3, 18). Atque universis Benedictionem Apostolicam impertimus, quae non solum ipsis sed etiam toti familiae humanae abundantiam afferat donorum Patris, qui in caelis est. Amen.

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana