Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« ESSENDIAE IN URBE »*

BEATA MARIA VIRGO,
NOMINE BONI CONSILII MATRIS
ET « DOMINAE NOSTRAE AUREAE »,
SEU VULGO « GOLDENE MADONNA », INVOCATA,
IN PRAECIPUAM CAELESTEM PATRONAM
TOTIUS DIOECESIS ESSENDIENSIS ELIGITUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Essendiae in urbe frequenti, ubi quaestus causa artes tractantur multiplices opusque fervet quam maxime, Alma Deipara veterem habet nobilemque sedem constitutam, quasi ut filios suos e negotiorum magnitudine ad religionis vocet officia et suavitates eornmque animos erigat ad immortalia et sempiterna. Eo in pietatis domicilio, cui honor accrevit prineipis templi, Augusta Virgo signo expressa est luculento, e quo vulgo « Goldene Madonna », id est « Domina Nostra Aurea », solet nuncupari. Quod opus faberrime factum perque hominum aetates pie excaltum, ab illis repetitur temporibus, quibus abbatissa coenobii, quod huie sacrae aedi olim continuabatur, Essendiensium regimen obtinebat; cuius collegii virginum Deo devotarum Patrona ab initio fuerat Beata Maria Virgo, boni consilii Mater. Quo uberiore vero tam clementis dulcisque Matris praesidio grex sibi commissus uteretur, Venerabilis Frater Franciscus Hengsbach, Essendiensis Episcopus, qui dioecesim istam, postquam auctoritate Pii PP. XII, Decessoris Nostri imm. mem., est constituta, Dei Genetricis in fidem tradidit atque tutelam, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, nominibus, quae supra dieta sunt, insignem, suae iurisdictionis caelestem renuntiaremus Patronam. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, nomine boni consilii Matris et « Dominae Nostrae Aureae », seu, uti vulgo appellant, « Goldene Madonna » invocatam, totius Essendiensis dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, clecernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nane et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ae definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctorítate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Iulii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, p. 899-900.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana