IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
CATHOLICA POLONIA
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA CATHEDRALIS NATIVITATI BEATAE MARIAE VIRGINIS DICATA, IN URBE AC DIOECESI SANDOMIRIENSI EXSTANTE, COHONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Catholica Polonia artificiosis vetustisque monumentis suam erga Romanam Ecclesiam fidelitatem per saecula ostendit. Qua ex parte profecto eminet collegialis Ecclesia in antiqua claraque urbe Sandomiriensi exstans, Beatae Mariae Virginis Nativitati dicata atque, loco vetustioris sacrae Aedis saeculo XII aedificatae ac postea dirutae, a Casimiro Magno, Poloniae Rege, stilo gothico, anno mccmx, constructa. Canonicorum Collegii domus, iuxta Templum illud saeculo xir condita, virorum sanctitate ac doctrinarum studiis illustrium domicilium fuit, quos inter memoria digni B. Vineentius Kadlubek, postea Episcopus Cracoviensis nec non rerum gestarum polonarum scriptor ; B. Ceslaus, e canonicorum coetu ad Praedicatorum Ordinem postea translatus atque impiger sacer contionator. His vero nostris etiam temporibus fidelium movet admirationem ipsa Ecclesia ob amplitudinem atque artificiosa opera, cum udo illita tum sculpta, quibus, iam inde a saeculo XV, parietes et altaria sunt affabre ornata. In eadem insuper Ecclesia, Beatae Mariae Virgini in urbe Sandomiria una dicata nec non ad dignitatem Cathedralis Ecclesiae, anno evecta, Apostolicus in Polonia tunc Nuntius Achilles Ratti, postea Summus Pontifex, fel. rec., Pius PP. XI, Decessor Noster, centum post annos pie litavit. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Ioannes Cantius Lorek, Sandomiriensis Episcopus, sextum revolutum saeculum ab ipsa condita Ecclesia posterorum memoriae tradere cupiens, Nos enixe rogavit ut praefatam Ecclesiam Basilicae Minoris titulo ac dignitate augere benigne dignaremur. Nos autem, ne tantum Optimatum, Episcoporum, cleri fideliumque opus in honorem Deiparae Virginis Apostolicae careat benevolentiae testimonio, huiusmodi precibus obsecundandum libenti censemus animo. Quare, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum vi perpetuumque in modum Ecclesiam Cathedralem urbis ac dioecesis Sandomiriensis in Polonia, Deo in honorem Nativitatis Beatae Mariae Virginis dicatam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Maii, anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana