Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

SINGULARI STUDIO

BEATA MARIA VIRGO A SACRATISSIMO ROSARIO
DE FLUVIO ALBO
PRAECIPUA PATRONA CAELESTIS
DIOECESIS JUJUYENSIS CONSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Singulari studio pietatis Christifideles Jujuyenses excolere perhibentur Beatissimam Virginem Mariam a Sacratissimo Rosario de Fluvio Albo, quae cognominatur, cuiusque imago in principe templo est proposita. Surgit enim ad Fluvium Album eius sacrarium, ad quod populus Dei solet turmatim accedere, Almam Deiparam in vota vocaturus. Cupiens autem probatissimum hunc cultum inerementis augere amplioremque inde spiritualium fructuum elicere copiam, Venerabilis Frater Henricus Muhn, Jujuyensis Episcopus, significatis quoque votis cleri populique curae ipsius crediti, Nos rogavit, ut Dei Genitricem, nomine illo insignem, universae dioecesis suae caelestem apud Deum Patronam renuntiaremus. Quibus precibus Nos, qui omni ope annitimur, ut Marialem religionem latius in dies propagemus, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a Sacratissimo Rosario de Fluvio Albo totius Jujuyensis dioecesis praecipuam caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii anno MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana