Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

EO CONTENDENTES

BEATA MARIA VIRGO AB IMMACULATO CORDE
IN PRIMARIAM CAELESTEM PATRONAM
DIOECESIS OUDTSHOORNENSIS ELIGITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Eo contendentes, ut Regnum Christi quoquoversus propagetur, id aptius et expeditius fieri posse non perperam arbitramur, si Marialis religio animos teneat. Hoc. persentiens, Venerabilis Frater Bruno Hippel, Oudtshoornensis Episcopus, preces ad Nos admovit, ut dioecesim suam, anno MCMLI constitutam, Immaculati Cordis Mariae patrocinio pro Nostra benignitate committeremus. Quae vota libenti animo implere statuimus, fore confisi, ut Dei hominumque Mater, perpetuis supplicationibus exorata, a dioecesi illa mala, omnia arceat, catholicae Fidei expertes ad veritatem Evangelii et unitatem Ecclesiae traducat, catholicam gentem ad sanctimoniam vitae confirmet. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem ab Immaculato Corde totius dioecesis Oudtshoornensis primariam apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Decembris, anno MCMLX, Pontificatus Nostri tertio.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana