Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPSITULA AD IOSEPHUM BERAN,
ARCHIEPISCOPUM PRAGENSEM,
QUINQUAGESIMO EIUS SACERDOTII
VERTENTE NATALI

TUUS QUINQUAGESIMUS*

 

Venerabilis Frater,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Tuus quinquagesimus sacerdotii natalis postularet sane, ut tibi summa cum laetitia gratulationes et bene ominantis animi sensum promeremus. At, pro dolor, status diuturni coacti otii, in quo versaris, maestaeque relegationis, quam iam diu pateris, a Nobis id poscit, ut te maerentem solemur, te adflictum erigamus. Consolatoria autem verba, quae te, Venerabilis Frater, addecent, ex Evangelio sumimus: « Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum ... Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis » (1).

Ad te ire vellemus ! Acerbae Nobis aegritudini est, quod una cum filiis tuis praesentes non possumus anniversariam sacerdotii tui memoriam celebrare, res a te gestas replicando atque in lumine ponendo sacerdotii tui longum operosumque decursum, quo elabente, populo tuo virtutis exemplis praeluxisti.

Novimus fidei studium, alacritatem ingenii, navitatis sollertiam, quibus, caelesti iuvante ope, tam diuturni in sacro ministerio exercendo temporis spatia piae operae fructu et meritis tibi ditasti. Primum in urbe Praga religionis doetor fuisti in litterario ludo magistris instituendis; tum in altiorum disciplinarum magisterio pastoralis theologiae disciplinam tradidisti; postea Seminarii Maioris moderator effectus, ad iuventutis mentes moresque conformanda et ad bonam spem Ecclesiae complendam sacerdotum parando cohortes diligentiam viresque contulisti. Postremo vero flagrante bello, ut officii conscientia poscebat, ut allevarentur miseriae et animi adversis rebus adflicti christiana fortitudine munirentur, intrepidus vacasti ; et perpessus es dura.

A proximo Decessore Nostro fel. ree. Pio XII ad Pragensem archiepiscopalem sedem evectus, quam S. Adalberti inclitum nomen ac magnanima virtus decorant, nulla intermissa mora, ut lapsa restaurarentur, atque bello illatae ruinae repararentur, asseruisti te strenue. At te in emolumentum et decus Ecclesiae et rei civilis multa et laude digna molientem, ii qui anteferre voluerunt iniuriam iustitiae ab episcopalibus aedibus amoverunt et in reconditum domicilium relegarunt, ubi, decem iam annos, frustra eupis ad desideratissimi custodiam gregis redire.

Heu, quae tu sustines, acerba et aspera, consecutio quaedam sunt tot illarum asperitatum, in quibus tua versatur patria.

In Cecoslovachia, ut, pro dolor, in aliis quoque regionibus, contra Ecclesiam iniqua rerum condicio perseverat: praeter alia, religiosae congregationes catholicae ac sodalitates prohibitae; liberae scholae abolitae; catholica scripta prelo edi vetantur; christianae institutioni omnigena impedimenta obiciuntur; atheismi propalatio certa ratione et semper novis formis, gliscente studio, praesertim inter iuvenes, ingravescit; plerique sacrorum Antistites in sui muneris perfunctione praepediti, aut in vincula coniecti, aut in abdita loca relegati; aeque dura ecclesiastici viri perpetiuntur, ex quibus multi in carcerem detrusi aut in exsilium missi, alii vero opificum vitam agere coguntur, ita ut sacris operari nequeant.

In ista tristissima rerum condicione, in isto quod evolvitur nefasto consilio, ut ex credentium animis fides eradicetur, vehementer maeremus, quod, quinquagesimo vertente sacerdotii tui natali, Nobis non licet paternae vocis ad te sonum mittere, verba, paterni solacii et ominis nuntia, directo tibi destinare.

Quidquid est, bene gestarum rerum conscientia te erigat: non culpa, sed virtus te prostravit ; nec mania et fructu arida erunt inoperosa silentia, quibus celaris, iniuria, quam pateris, inmerita poena, qua mulcaris. In sinu terrae marcescens frumenti granum edet aristam, auream maturabit messem.

Cum id non detur, ut Nos ipsi te adeamus et una cum filiis tuis afferamus tibi sertum votorum et laetitiae sanctae, supplici prece invocamus beatissimos Sanctos Caelites, quos ista pernobilis christiana regio et veneranda Pragensis archidioecesis pepererunt, S. Ludmillam, S. Venceslaum, S. Adalbertum, S. Procopium, S. Ioannem Nepomucenum, ut festivo te hilarent occursu atque gratulabundi circumstent.

Quod ad Nos attinet, benevolenti animo te prosequimur Deumque adsidua prece oramus, ut qui est « pater misericordiarum, et Deus totius consolationis » (2), gratiae supernae praesidio te communiat, te recreet, ad tranquillae pacis usuram te post procellas et certamina servet.

Quorum caelestium munerum auspicem tibi, Venerabilis Frater, atque clero et christifidelibus Pragensis archidioecesis, necnon universae Cecoslovachiae, paternae voluntatis testem et ad celsiora assequenda incitamentum, Apostolicam Benedictionem perlibenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Maii, anno MCMLXI, Pontificatus Nostri tertio. 

IOANNES PP. XXIII


*A.A.S., vol. LIII (1961), n. 9, pp. 487-489.

(1) Matth., 5, 10, 12.

(2) 2 Cor. 1, 3.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana