SACRA CONSISTORIA
_____________________
CONSISTORIUM SECRETUM
Feria secunda, die XIX mensis Martii anno MCMLXII, in Aula superiore Palatii Apostolici Vaticani habitum est Consistorium secretum, cuius acta ex ordine referuntur.
I
CAMERARIUS SACRI COLLEGII
Reverendissimus Cardinalis Pizzardo detulit ac reddidit perulam Sacri Collegii Cardinalium Beatissimo Patri, qui eam tradidit Reverendissimo Cardinali Aloisi Masella, pro hoc anno ipsius Sacri Collegii S. R. E. Cardinalium Camerario.
II
SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
VENERABILES FRATRES
Hoc Purpuratorum Patrum Collegium, quod in Vaticana aula proxime Summi Pontificis solium sedet, verum est Consistorium existimandum sacri illius coetus, qui in catholico orbe est amplissimus; utpote in quod Petri Successor eos pedetemptim cooptet, quos in universa Ecclesia gubernanda, sibi a divino eiusdem Conditore commissa, propiores habeat laboris adiutores quasique consortes.
Quae vero observatio arcanumque silentium ad domesticum hunc nostrum adhibentur congressum, ea sane clero cunctoque populo christiano quamdam iniciunt magnarum rerum exspectationem anxiam. Quodcumque enim Consistorium per menses et annos Consistorio succedit, proprium quidquam praeferre videtur, ex gravioribus iis humanae consociationis eventibus emanans, qui catholicae Ecclesiae vitam in qualibet terrarum orbis parte quoquo modo contingunt, quique nunc maestitiam et aegritudinem spirant, nulle spes laetas et firma.
Quod hodie celebratur Consistorium, tria haec habet propria et praecipua : ut scilicet primum novos decem renuntiemus Patres Cardinales; ut deinde de catholicae rei statu in quibusdam civitatibus breviter commemoremus; ut denique novum quiddam significemus ad sacrum Cardinalium Collegium spectans.
Initio autem in consessum vestrum intuentes facere non possumus, quin Nostram vestraeque Familiae, Venerabiles Fratres, maestitiam declaremus, e pia memoria natam eorum Collegii vestri membrorum, qui ad caelestia praemia vocati Collegas suos ad Communis Patris latus reliquerunt, opera ab ipsis incohata continuaturos.
Profecto vos nequaquam praeterit, Nostro ineunte Pontificatu, quosdam miratos esse Nos, novorum eorumque permagnorum onerum conscientia ductos, quae nostris diebus in regimen Ecclesiae sanctae recidunt, plures quam umquam alias Purpuratos Patres nominavisse. Iamvero, his tribus circiter annis, septemdecim Cardinales, naturae legibus concedentes, e vita discesserunt. Atque nos, quicumque in hunc ornatissimum consessum congregati sumus, dum ad eos hodie confidentem animum referimus, et praeclarissima merita recogitamus, ab iis sibi parta in suo cuiusque sustinendo munere, et eorum su ave, fraternum, sanctum vitae institutum; quae propter omnium benevolentiam collegerunt.
O animas dulcissimas, propediem fortasse vos unusquisque nostrum vicissim consequetur! Sed hoc interim spatio nobis deprecatores adestote apud Christum Iesum, qui, cum nos ad caelestem patriam primus praegrederetur, omnibus pollicitus est: Vado parare vobis locum (1). Interea vero ex creberrima ea commentatione nos, ad divini Magistri nutum, qui omnium est resurrectio et vita (2), vos esse consecuturos, animi tranquillitatem sumimus ad curas viresque nostras in aedificationem corporis Christi (3)impendendas.
At aliae quaedam, et eae certe graviores, licet ad sancte agendum aeque instimulantes, afflictationis causae nobis, in hoc Consistorio sedentibus, afferuntur ex condicione plurimorum hominum singulorum et non paucarum hominum communitatum, in universa fere terra; qui ex eo acerbitates aegritudinesque capiunt, quod sibi per vim praecipuarum libertatum exercitatio imminuatur, quae non minus cuilibet homini quam homini christiano debentur.
Quam ob rem a multis, a nimium multis orbis terrarum regionibus ad Nos permanant hominum gemitus. Modo videmus hominis vitam alicubi vexari et exagitari, quod communes omnium utilitates aliae ad alias non componantur, neque, ut aequum, temperentur; modo perturbamur, quod novae semper conflentur difficultates iis populis, qui aut, post iter incertum molestumque emensum, iam in numerum civitatum, quae sui sunt iuris, aggregati sunt, aut vias vestigant, pacificas eas quidem, sed certas, quibus eodem perveniant; modo audimus a multis vehementer expeti, ut socialibus hominum necessitatibus et commodis mature planeque succurratur; cui rei effieiendae viris et probis et honestis stimulo fuerunt et sunt a Nobis editae Litterae Encyclicae, quibus initium Mater et Magistra.
Quid vero de latissimis iis regionibus dicamus, ubi docetur fereque per vim suadetur, in caelis nullum esse lumen, nullam ibi esse originem ordinis rerum religiosarum et humanis maiorum, nullam supernae gratiae fontem; ubi pronuntiant ab hac dumtaxat terra — modo ex ea cum veteres tum novae exciantur vires, et ad terrestrem hanc hominum consortionem adhibeantur — posse sive singulis mortalibus sive universae humanae societati cum civili cultu prosperitatem felicitatemque provenire?
Exinde quaedam quasi turbida procella coorta est, quae magnas ruinas in iis maxime locis edidit, ubi, propter obsoletum ac miserum vitae statum, factum est ut multitudines, sive dolo sive vi adactae, pro pretio alicuius incerti, fluxi emolumenti, se ad novam servitutem, specie tantum commiltatam, facilius fingerent et accommodarent; eaedemque animis paullatim opini.onem imbiberent omnia in bonorum corporis dispensatione esse ponenda.
Nunc autem quae mala exinde orta sunt, lateque insederunt, timorem profecto faciunt, ne omnes catholici orbis sacri Praesules in Concilio Vaticano II, haud multo post habendo, interesse non possint.
Quemadmodum iterum atque iterum monuimus, amplissi mus ille magnaeque auctoritatis consessus eo praecipue spectat, ut, quantum maxime potest, pariter omnium quaeratur unitas in Christo, pariter populorum sociae operae et optatissimae paci aliqua ex parte consulatur; quam scilicet ad rem non mediocriter conferre poterunt congressiones et colloquia Episcoporum, undique terrarum huc celebrandi Concilii causa venientium.
Verumtamen quis occursus animo fingi potest cum viris in eiusmodi terris degentibus, in quibus, ut inter omnes constat, et perincommodus est rerum status, et vitae actio multiplici ex capite praepeditur? Cum Episcopis, dicimus, qui apostolici officii sui gratia, religioso utique et forti animo expleti, adhuc aut in custodia sunt, aut exilio sunt multati, aut utcumque vetantur, ne sacris fungantur muneribus?
Ad hos Venerabiles Fratres, Nobis sane carissimos, ad clerum populumque ipsis concreditum, ad eorum denique nobilissimas nationes, ubi tamen pastoralium perfunctioni munerum obstatur, ex hoc amplissimo consessu rursus Nostra perveniant verba, maestitiae plena, quibus eorum solari et confirmare animos cupimus.
Attamen divinus humani generis Redemptor, qui praesenti ope sua Nostris semper adest laboribus, pro Ecclesia sancta susceptis, grave horum pondus nonnullis etiam caelestis gratiae fomentis ita mulcet atque allevat, ut quas curas et aegritudines, quasi voluntariam corporis afflictationem, cotidie toleramus, loco caelestis muneris ducamus.
Etenim, postquam maesto animo piam venerandamque memoriam repraesentavimus Cardinalium vita functorum, atque Nostri animi acerbitatem significavimus ob tristes catholicae Ecclesiae casus, cuius libertas alicubi nunc clam nunc palam opprimitur et praeciditur, en duo se nobis obiciunt eventus, qui ad laetitiam permovent, quique ad omnia Collegii vestri membra proxime respiciunt.
III
CREATIO ET PUBLICATIO PATRUM CARDINALIUM
Alter eventus hoc ipso die initium capit; agitur nempe de decem novis Venerabilibus Fratribus, qui Patrum Cardinalium dignitate honestantur, atque in eorum locum sufficiuntur, qui ex hac mortali vita ad supernam gloriam, ut omnino confidimus, demigrarunt.
Post hanc sacram caerimoniam, ut est in more positum, septem hisce diebus, primum purpureum biretum recens electis Cardinalibus in Clementina aula imponemus, deinde vero galerum Romanamque purpuram in maximo christiani nominis tempio iisdem deferemus.
Cum autem consuetudo id non ferat, ut novorum Cardinalium renuntiationem eorum simul sequatur commendatio, fit idcirco, ut quae nomina coram vobis appellemus, ea potius quam electorum virorum vitam in memoriam reducant, pietate, diligenti industria, meritis ornatorum, spem videantur portendere novae acriorisque sedulitatis, quae optimorum consiliorum copiam, praeclara cum Apostolicae Sedis utilitate, beati Petri Successori polliceatur. Qui quidem ipsius Petrianae navis gubernacula tractans, illud exsequitur Christi mandatum: Duc in altum (4), atque adeo omnibus mentis animique viribus libenter fruitur, quas Sacri Collegii membra sibi commodant, ad Apostolicam quamlibet industriam tuendam, augendam, provehendamque. Nam quiviscumque ecclesiasticus vir, laboribus exceptis et multifariam variis iam obitis muneribus, sacrae Purpurae decore insignitur, non iam ad requietem curarum spectat, sed ad nova agenda negotia; quibus Divinae consilio Providentiae respondens, nova quadam peculiari ratione ita vitam suam nobilitet, ut aliquando a Deo superna promereatur praemia, atque etiam, historia teste, grata hominum recordatione fioreat.
Nomina igitur eorum decem virorum habeatis, quos in Patrum Cardinalium Collegium ascribendos censuimus.
Hi autem sunt:
IOSEPHUS DA COSTA NUNES, Archiepiscopus titulo Odessitanus, Alter a Praefecto aerarii Apostolicae Sedis per interregnum ;
IOANNES PANICO, Archiepiscopus titulo Iustinianensis, et Nuntius Apostolicus in Lusitania;
HILDEBRANDUS ANTONIUTTI, Archiepiscopus titulo Synnadensis in Phrygia, et Nuntius Apostolicus in Hispania;
EPHRAIMUS FORNI, Archiepiscopus titulo Darnitanus, et Nuntius Apostolicus in Belgica;
IOANNES LANDAZURI RICKETTS, Archiepiscopus Limanus;
GABRIEL AcACIUS COUSSA, Archiepiscopus titulo Hierapolitanus in Syria Melchitarum, Alter ab Adiutore S. Consilii. pro Ecclesia Orientali;
RADULFUS SILVA HENRÍQUEZ, Archiepiscopus S. Iacobi in Chilia;
LEO IOSEPHUS SUENENS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis;
MICHAEL BROWNE, Summus Magister Ordinis Fratrum Praedicatorum;
IOACHIMUS ANSELMUS M. ALBAREDA, Bibliothecae Apostolicae Vaticanae Praefectus.
Quid vobis videtur?
Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus S. R. E. Cardinales:
Ex ordine Presbyterorum
IOSEPHUM DA COSTA NUNES,
IOANNEM PANICO,
HILDEBRANDUM ANTONIUTTI,
EPHRAIMUM FORNI,
IOANNEM LANDÀZURI RICKETTS,
GABRIELEM ACACIUM COUSSA,
RADULFUM SILVA HENRÍQUEZ,
LEONEM IOSEPHUM SUENENS.
IOACHIMUM ANSELMUM M. ALBAREDA.
Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Pa+tris et Fi+lii et Spiritus+Sancti. Amen.
IV
SEQUITUR SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
VENERABILES FRATRES
Praestantissimorum horum virorum in Senatum vestrum cooptatio, quemadmodum iam significavimus, quodam quasi auspicio praemonstrat prosperum successum exspectatissimae dignissimaeque illius Congressionis, quam nimirum in maximis universae Ecclesiae eventibus opus est numerare: Concilii Vaticani, dicimus, cuius initium in diem indiximus undecimum proximi mensis Octobris, Maternitati Virginis Mariae sacri.
Nunc nuper novos Patres Cardinales renuntiaturi diximus id alterum esse e duobus eventibus, qui salutari ac memorabili hoc anno, quo Christi Sponsae vitalis perennisque virtus in lucem commodius proferetur, ad Sacrum Collegium vestrum proxime pertinent.
Iam alterum nuntium, Venerabiles Fratres, nunc libentes accipite, quo res proditur, quam item putamus a bono et proprio consilio profectam. Vos videlicet certiores facimus a Nobismetipsis, die undevicesimo proximi mensis Aprilis, nempe in commemoratione Cenae Domini, Episcopos consecratum iri eos Purpuratos Patres, qui, vel iamdiu vel nuper in Romanae Ecclesiae Senatum ascripti, huiusmodi careant dignitate. Qui ritus sollèmnis eo nimirum die peragetur, cum christianum sacerdotium, non modo commemorabitur institutum, sed re ipsa institutum renovabitur, gratiae et apostolatus (5) plenitudine collata; idque opportune fiet in archibasilica Lateranensi, quam omnium Ecclesiarum Urbis et orbis matrem et caput appellant.
Quod consilium Nostrum cum duodecim Cardinalibus aperuisseimus, ad quos res spectat, non modo id ipsi laeto animo probaverunt, verum etiam gratias Nobis ob eam causam egerunt, quod eos in hac mystica sanctaque re pares Collegis suis fatturi sumus, qui vel in Episcoporum, vel in Presbyterorum ordine sunt.
Huiusmodi autem episcopalis consecratio, qua nihil sane abrogatur tripertito Episcoporum, Presbyterorum, Diaconorum ordini, hodie in Purpuratorum Patrum Collegio obtinenti, nihil pariter commutat neque quod ad partes attinet, quae in sacris caerimoniis usurpantur, neque quod ad singulares antiquitus traditas notas, neque quod ad propria ipsorum munera. Itemque nullo modo Episcopos Suburbicarios contingit, quorum status ac conditio novis opportunisque normis, mox in vulgus edendis, temperabitur.
Ceterum legitimae causae non desunt, cur omnibus Patribus Cardinalibus, Diaconis non exceptis, episcopalis dignitas convenienter deferatur; si in primis animum ad honorem attendamus Purpuratis Patribus debitum, ob gravissima eorum munera, cum proximi sint Romani Pontificis adiutores in universa Ecclesia gubernanda.
At historia quoque id ipsum suadet. Etenim ab antiquo tempore Episcopi Suburbicarii, Presbyteri atque Diaconi huius almae Urbis, Lateranensi ceterisque patriarchalibus basilicis addicti erant, ipsius Episcopi sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae Urbis Romae (6) munus in peragendis divinis officiis participantes.
Venerabiles Fratres, in Sacrum Collegium iam diu vel recens cooptati, gaudium nostrum et corona nostra (7), eo vel magis perplacet Nobis pandere ,vobis Nostri animi sensus, qui parentem ac fratrem addecent, quod hodie festum S. Ioseph celebramus, nobis duplici de causa carissimi: nam cum sacro Baptismate rite abluti sumus, nomen S. Ioseph Nobis impositum est, quem quidem praesentissimum semper patronum experti sumus; ac praeterea in eiusdem festo, abhinc septem et triginta annos, hoc est anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto, in hac alma Urbe, Nobis episcopalis dignitas collata est, in templo S. Carolo dicato, quem impensissima religione colimus. Atque non sine paterni animi solatio novimus, undecim Sacri Collegii membra una Nobiscum commune Sancti Ioseph nomen habere, qui Ecclesiae universae patronus constitutus est, cuiusque peculiari tutelae proximum Concilium Oecumenicum concredidimus.
Dilectissimus Cardinalis Decanus, pro egregio munere suo, suavissimis verbis vestrorum animorum sensus declaravit, cum, fausta hac data occasione, Nobis detulit Sacri Collegii gratulationes et vota.
Quod mutuum officiorum commercium, quo eiusdem spettatissimae Familiae membra inter se bona ac felicia adprecantur, id peculiare habet, ut imaginem quodammodo referat gratae illius ac stabilis suavitatis, qua catholica Ecclesia regitur, itemque praeclaro hortamento sit unicuique nostrum, ut bonum pergamus opus in iis muneribus explendis, quae Divinae Providentiae consilio nobis demandata sunt, ad utilitatem et incrementum Christi Regni in terris proferendi.
Dum iterum vos salvere iubemus et christianae prosperitatis vota pro vobis facimus, Apostolicam vobis Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Extremum vero, ut Ecclesia sancta ad Concilii Vaticani II eventum gravissimum in omni ordine suo veluti acies instructa contendat, opus est iis dioecesibus consulamus, quae postremis hisce mensibus quoquo modo Pastore suo sunt orhatae. Quam ob rem, Spiritus Sancti Paracliti superno lumine implorato, hos Episcopos renuntiamus atque publicamus.
*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 4, pp. 193-201.
(1) Io. 14, 2.
(2) Ibid. 11, 25.
(3) Eph. 4, 12.
(4) Luc. 5, 4.
(5) Rom. 1, 5.
(6) Liber Romanorum Pontificem ed. H. Foerster. Bern. 195S, p. 157.
(7) Cfr. Phil. 4, 1.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana