SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
DIVINA PROVIDENTIA
PAPAE XIII
EPISTOLA
AD EPISCOPOS HISPANIAE
DE URBANO CLERICORUM HISPANIENSEM COLLEGIO ERIGENDO*
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Non mediocri cura vigilantiaque, ut nostis vixdum ad Ecclesiae gubernacula accessimus, tueri apud vos atque augere rem catholicam studuimus, in primisque firmare animorum concordiam, et fructuosam Cleri industriam excitare. Nunc vero, eodem quo hactenus studio permoti, adiecimus animum ad Clericos vestros adolescentes, ut collatis vobiscum consiliis, in eorum institutionem conferamus aliquid operae. — Idque novum velut pignus esse volumus benevolentiae paternae, qua vos universos complecti consuevimus. Et merito quidem: non enim sumus rerum hispanicarum immemores, neque ignoramus vestram in avita fide, in obsequio Apostolicae Sedis summam immotamque constantiam: quae potissimum causa fuit, quamobrem hispanicum nomen in tantam gloriae imperiique magnitudinem creverit, quantam historiae monumenta testantur. Illud etiam memoria tenemus, nec silebimus hoc loco, multa Nobis atque optabilia acerbitatum solatia ex Hispania saepe suppetere. Pergratum igitur est, offlciorum vestrorum caritati respondere mutuo.
Diu multumque floruit Clerus hispanus rerum divinarum scientia litterarumque elegantia; hisque artibus assecutus est ut rem christianam nomenque patrium non parum et ipse proveheret. Haud sane defuere munifici viri, qui optimarum artium patrocinio suscepto, congrua temporibus subsidia praeberent; nec defuere ingenia ad theologicas, ad philosophicas disciplinas, nedum ad litteras excolendas apte comparata. Ad haec amplificanda studia doctrinae novimus quantum contulerit Regum Catholicorum liberalitas, quantum opera atque instantia Episcoporum. His porro incitamenta omne genus adiecit Apostolica Sedes, quae id perpetuo studuit, ut sanctitati morum christianorum nec philosophiae lumen, nec politioris humanitatis deesset nitor. Quo in genere insigne vobis quasi patrimonium gloriae transmisere viri cum paucis comparandi, Franciscus Suarez, Ioannes Lugo, Franciscus Toletus, nominatim vero Franciscus Ximenes, qui ductu auspiciisque Pontificum romanorum potuit ad illam doctrinae praestantiam contendere, qua non modo Hispaniam, sed universam illustravit Europam, praesertim constitutis studiis illis Complutensibus, quibus edocti iuvenes in Dei Ecclesia sapientiae splendore, lamquam siellae matutinae coruscantes, in veritatis via celeros illuminare possent (Alexander VI, Bulla Inter cetera, idibus Aprilis 1499). Ex ea segete tam scite naviterque exculta, cohors illa extitit doctorum illustrium, qui a romano Pontifice atque a Rege Catholico ad Synodum Tridentinam invitati, utriusque expectationem egregie implevere. Neque vero mirum est, tot Hispaniam tantosque tulisse viros; siquidem praeter naturalem ingeniorum vim, praesidia atque instrumenta praesto erant aptissima, quorum ope studiorum ratio perficeretur. Satis est magna Lycea recordari Complutense et Salmanticense, quae sane, advigilante Ecclesia, praeclara christianae sapientiae domicilia extitere. Quorum recordatio sponte coniungitur cum memoria Collegiorum, quae ecclesiasticis viris ingenio sciendique cupiditate praestantibus communem sedem commodam praebuere.
At vero habetis ante oculos, venerabiles Fratres, posteriorum temporum cladem. In iis rerum publicarum fluctibus, qui superiore atque hoc ipso volvente saeculo, totam perturbarunt Europam, quasi procelloso impetu deiecta ac stirpitus divulsa sunt Instituta, quibus ad fidei doctrinaeque incrementa condendis, regia simul et ecclesiastica potestas curas opesque contulerant. Sublatis ita catholicis studiorum Universitatibus earumque Collegiis, ipsamet Seminaria clericorum exaruere, sensim ea deficiente doctrinae copia, quae ex magnis Gymnasiis effluebat: praeterea nec tenere antiquum potuere statum per bella intestina et turbas, quae aliquandiu civium studia viresque distraxerunt. Adfuit in tempore Apostolica Sedes animumque studiose adiecit, civili potestate consentiente, ad res ecclesiasticas componendas, quas praegressa tempestas afflixerat; potissima vero eius cura fuit de Seminariis dioecesanis, quae quidem quasi domicilia pietatis atque eruditionis in statum pristinum restitui, privatim ac publice intererat. Vobis tamen exploratum est, rem non omnino cessisse ex sententia. Neque enim sat amplae suppetebant opes: neque ratio studiorum poterat in spem gloriae reflorescere, quia Lyceorum veterum interitus penuriam idoneorum magistrorum genuerat. — Convenit quidem inter duas supremas potestates, ut quibusdam in provinciis Seminaria conderentur generalia, potestate facta ut ex eorum alumnis, qui plenius theologica arripuissent, ii ad gradua accademicos more maiorum admitterentur. Id tamen quominus reapse perficeretur, multa impedimento fuere, hodieque sunt. — Erepto igitur Lyceorum veterum praesidio, multa desiderantur ex adiumentis iis, sine quibus ad expletam cumulatamque eruditionis laudem aspirare Clerus diflicile potest, ita ut una sit prudentium vox et sententia, accedere ad rationem studiorum in Seminariis perfectius quiddam et cumulatius oportere. — Atqui id maxime Nobis curae est, praesertim exempla decessorum Nostrorum intuentibus, qui nullum praetermisere locum favendi studiis optimis. In eo autem vel maxime eluxit Pontificum excellens providentia, quod in hanc ipsam Urbem, principem catholici nominis, adolescentes clericos peregre arcessere atque in Collegia congregare studuerint, idque maiore cura quoties aut adiumenta studiorum ipsis in patria deessent, aut sanitas institutionis, publice repudiata Ecclesiae vigilantia, periclitaretur. Hac de causa complura Romae condita Ephebea, quo confluere solent ad sacra instituendi adolescentes exteri, eo videlicet proposito ut quas in Urbe collegerint ingenii animique opes, eas aliquando, sacerdotio initiati, in communem conferant popularium suorum utilitatem. Qua ex re cum abunde salutares fructus extiterint, existant, omnino Nosmetipsos operae pretium iudicavimus facturos, si eiusmodi domiciliorum numerum augeremus: proptereaque suum Armeniis Collegium, suum Bohemis in Urbe aperuimus: Maroniticum vero ut ad pristinam dignitatem revocaretur, curavimus.
In hac peregrinorum adolescentium frequentia id aegre ferebamus, quod alumni non ita multi numerarentur e civibus vestris. Quamobrem speratae utilitatis cogitatione, consilium cepimus efficere, ut urbanum clericorum hispaniensium collegium, quod non ita pridem piorum sacerdotum sapiens industria fundavit, non modo stabile permanere, sed ad incrementa properare queat. Placet igitur ut, quotquot ex Peninsula Iberica proximisve insulis in ditione sitis Regis catholici, in illud convenerint, sint in tutela Nostra: communique utentes convictu, lectorum moderatorum disciplina, eis studiis operentur, quae exquisitius animum ingeniumque perflciunt. Opportunam operi sedem domumque praebituras arbitramur aedes urbana, a Ducibus Altemps, prioribus dominis, nuncupatas, proprio nunc iure Nostras et Apostolicae Sedis: eo vel magis quod illae a sacrario Aniceti Pontificis Martyris, cuius ibidem sacri cineres quiescunt, itemque a memoria commorationis Caroli Borromei nobilitantur. Earum igitur aedium usum atque usumfructum concedimus et attribuimus Collegio Episcoporum Hispaniae, hac lege ut iis utantur ad accipiendos tuendosque suaruiu Dioeceseon clericos, si quos studiorum caussa, uti diximus, huc mittendos decreverint. Quo vero cogitata citius efficiantur, pariterque tempus instruendis aedibus ceterisque rebus apparandis necessarium suppetat, coeant interea clerici in certam idoneamque partem aedium illustris familiae Altieriae. — Archiepiscopos autem Toletanum et Hispalensem designamus, qui Nobiscum et cum successoribus Nostris de negotiis Collegii gravioribus agant; ob eamque causam praecipiraus, ut is qui Collegio praeest, de re familiari, de disciplina moribusque alumnorum quotannis cum ad sacrum Consilium Nostrum studiis regundis, tum ad Archiepiscopos supra dictos scripto referat, iique ad Collegas suos, Hispaniae episcopos, referendum curabunt. — Modo vestrum est, Venerabiles Fratres, Nostra haec incepta adiuvare, exequi: idque alacritate et industria tanta, quantam et res flagitat, et episcopales virtutes vestrae pollicentur. — Interea Apostolicam benedictionem, praecipuae benevolentiae testem, vobis, Venerabiles Fratres, itemque Clero et fidelibus vigilantiae vestrae concreditis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXV Octobris anno MDCCCXCIII, Pontificatus Nostri decimo sexto.
LEO PP. XIII
*ASS, vol. XXVI (1893-1894), pp. 199-203.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana