Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SSMI. D. N. LEONIS XIII
 AD EMUM PRAESIDEM,
OCCASIONE QUA FINIS IMPONEBATUR
COETUI TERTIANORUM FRANCISCANUM*

 LEO PP. XIII

 

Dilecto Filio Nostro Iosepho Calasanctio Tit. S. Hadriani S. B. E. Diac. Card. Vives y Tato

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem. — Qua mente quove animo prosequuti fuerimus coetum, quem Ordo Franciscanum Tertius abhinc dies paucos, in Urbe habuit, coniicere perspicue licuit ex ea Epistola, quam ad coeuntes sodales communiter dedimus in antecessum. Quam ob rem quum, tuo primum ceterorumque praesidum testimonio ac scriptis deinde litteris, felicem conventus exitum cognovimus, gavisi admodum sumus et spem amplam cepimus de propagando latius in dies Tertianorum Franciscanum Instituto. Quae, Nostra quidem sententia, optatae huic propagationi conducunt maxime, iam in memorata Epistola innuimus et inculcavimus. Ex iis tamen concordiam animorum iterum commendare libet ac servandarum legum par in omnibus et ubique studium. Una lex unum corpus efficit; servataque ex lege, vigor corpori manet agendique efficacia. Vestram autem legem eam esse voluimus, quae, quamvis dispar variarum gentium sit indoles diversique mores, integre ubique valere queat. Quia vero Tertii Ordinis institutum, ex seraphici Auctoris consilio, eo demum spectat ut caritas Dei atque hominum diffundatur in cordibus, ac sicubi intermortua sit reviviscat; huc Tertiani omnes laborem studiumque advertant, ut Dei primum honorem provehant, tum vero miseros quosque iuvent ad aeternam et, quoad fieri possit, huius etiam aevi felicitatem adipiscendam. Ratio temporum, in quae Franciscus legifer incidit, ad nostrorum rationem pluribus ex caussis accedit. Nihil igitur dubitandum quin, quas ille ex Instituto vestro utilitates praeclaras obtinuit, eaedem, vobis adnitentibus, Ecclesiae ac Civitati sint modo obventurae. Faxit haec Deus, Francisco exorante. Nos autem ut divinorum munerum subsidia conciliemus, Apostolicam benedictionem Franciscanum Ordinibus universis amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 4 octobris 1900, Pontificatus Nostri anno vicesimo tertio.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 201-202.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana