Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GAOËNSIS (MOPTIENSIS)

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA GAOËNSIS AD GRADUM ET DIGNITATEM
DIOECESIS EVEHITUR, «MOPTIENSIS» NOMINE.

 

More institutoque maiorum consuevit haec Romana Sedes, mater Ecclesiarum sollicita, ut in componendis et ordinandis dioecesibus non modo ad religionem propagandam respiciat, quod sane in votis maxime est et caput officii Nostri supremi Ecclesiae pastoris, verum etiam ipsos Evangelii praecones intueatur, ut scilicet et gratiam habeat et laudes agat, quasi praemia laborum et virtutum tribuens. Quam ob rem, cum christiana fides in praefecturae apostolicae Gaoënsis territorio haud parva suscepisset incrementa, maioraque susceptura esse videatur, censuit Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando, post nempe venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury sententiam rogatum, qui est in Africa Occidentali Apostolicus Delegatus, bene fieri, si in regione Malí cognominata nova dioecesis conderetur, e praefectura videlicet quam iam memoravimus. Quae cum ita sint, haec decernimus atque iubemus. Apostolicam praefecturam Gaoënsem, uno detracto Districtu civili quem vulgari lingua Djenné cognominant quique recens dioecesi Sanensi adnexus est, in ordinem dioecesium redigimus, Moptiensem appellandam, atque Sedi metropolitanae Bamakoënsi suffraganeam, ita censentes ut Sacrae Congregationi Fidei Propagandae pergat esse obnoxia. Eius quidem Sedes episcopalis in urbe Mopti erit, cathedra vero in templo Sancti Iosephi ponetur, in eadem civitate, factis iuribus et privilegiis talium sacrarum aedium propriis. Novam dioecesim curis atque sollicitudini eorundem Patrum Societatis Missionariorum Africae concredimus, quibus erat adhuc apostolica praefectura commissa, simul hortantes ut nullis parcant laboribus Christi imperio inter Gentes proferendo, sic ut ad hunc diem fecerunt. Canonicorum Collegium condatur; quod si statim fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, Episcopo opem laturi in administranda Ecclesia Moptiensi. Cetera omnia ad iuris Canonici praescripta temperentur. Ad has vero Litteras ad exitum adducendas venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury legamus, qui sive per se ipse rem perficiet, sive, si visum fuerit, per alium, dummodo sacerdotio insignem. Re autem acta, documenta scribantur, eorumque digna exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides huic haberetur, si ostenderetur.  

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 437-439

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana