Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IBARRENS (TULCANENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI IBARRENSI, NOVA EX IIS DIOECESIS COOSTITUITUR, «TULCANENSIS» APPELLANDA.

 

Praegrave Ecclesiae universae regendae munus, quod cum Romano episcopatu accepimus, id a Nobis profecto requirit, ut omnimode ea concipiamus consilia, iis rationibus accedamus quae cum christianorum bono coniungantur. Libenti igitur animo preces admisimus venerabilis Fratris Alfredi Bruniera, Archiepiscopi titulo Claudiopolitani in Honoriade et in Republica Aequatoriana Apostolici Nuntii, qui, de animorum utilitatibus sollicitus, post scilicet auditum venerabilem Fratrem Silvium Aloisium Haro Alvear, Episcopum Ibarrensis dioecesis, ab Apostolica Sede petiit ut ex eiusdem dioecesis quibusdam seiunctis territoriis nova constitueretur Ecclesia cathedralis; deque suprema Nostra potestate sequentia hodie decernimus ac iubemus. A dioecesi Ibarrensi integra territoria separamus, quae civilem provinciam vulgo Carchi cognominatam constituunt, ex iisque novam condimus dioecesim Tulcanensem appellandam iisdemque circumscribendam finibus quibus provincia, quam diximus, terminatur. Modo constitutae Ecclesiae sedes episcopalis in urbe Tulcan per vulgus appellata erit, Episcopi vero cathedra in curiali templo eadem in urbe exstante, Deo sacro in honorem Sancti Michaëlis Archangeli, quod ad dignitatem cathedralis templi attollimus, congruis concessis privilegiis. Episcopus vero, praeterquam quod iusta iura et privilegia habebit, obligationibus simul et officiis tenebitur, quae ex iure communi ei competunt. Quae inter, haec proferimus: esse eum, una cum sua dioecesi metropolitano iuri Archiepiscopi Quitensis, tamquam suffraganeum, obnoxium; pro Canonicorum collegio, per alias sub plumbo Litteras condendo, ei esse Consultores dioecesanos ad iuris normam deligendos, qui sibi consilio et ope assint; minus saltem Seminarium quam primum denique struendum, iis pueris accipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium vocentur, quorum meliores probatioresque, cum adoleverint, Romam mittat in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, theologicis philosophicisque disciplinis imbuendos. Dioecesis Tulcanensis mensa episcopalis, quae dicitur, fiet a fidelibus sponte oblatis pecuniis, Curiae emolumentis eaque bonorum parte, quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. ei obvenient. Praecipimus insuper ut, his Litteris ad effectum deductis, Ecclesiae illi sacerdotes censeantur adscripti in cuius territorio officium vel beneficium legitime habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones illi, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta novam dioecesim quovis modo respicientia, ab Ibarrensi ad Tulcanensem Curiam transmittantur, in condendo tabulario religiose custodienda. Haec omnia perficienda curet venerabilis Frater Alfredus Bruniera, quem memoravimus, vel ab illo delegatus vir, qui sit tamen in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius in Aequatoriana Republica munus Apostolici Nuntii agat, hic mandata Nostra faciat. Qui vero negotium confecerit, congrua documenta exarari iubeat et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittat, rite signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.

      Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
   a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 124-125

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana