Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SAIGONENSIS (PHUCUONGENSIS)*

NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI SAIGONENSI DETRACTIS,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «PHUCUONGENSIS» APPELLANDA.

 

In animo Nostro numquam tacent, immo vero perpetuo resonant ea Iesu Christi verba: «Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Mc. 16, 15); quibus sane vocibus adorandus Dei Filius, hominum redemptione peracta, felicissimum salutis nuntium omnibus gentibus, et populis, et nationibus (cf. Ps. 71, 11) pronuntiari iussit. Quae profecto causa est cur Nos, Ecclesiae sanctae rectores iidemque supremi christiani gregis pastores, ea omnia praecipua cura fieri studeamus, quae in animorum bonum populorumque utilitatem cedere videamus. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Fidei Christianae Propagandae visum esset optimo consilio fieri, si in regione Vietnamensi nova crearetur dioecesis, Nos re bene reputata, consensuque petito a quibus oporteret, atque venerabili Fratre Angelo Palmas sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Vibianensi atque in regionibus Vietnamensi et Cambogiensi Apostolico Delegato, haec de Nostra auctoritate decernimus atque iubemus. Distractis ab archidioecesi Saigonensi circumscriptionibus civilibus vulgari lingua Phuoc-Thanh, Binh-Duong, Tay-Ninh et Bin-Long cognominatis, novam ex iis dioecesim condimus, quam Phucuongensem appellari decernimus. Hanc autem metropolitanae Ecclesiae Saigonensi suffraganeam constituimus, atque clero saeculari, quem dicunt, Vietnamensi regendam atque gubernandam concredimus. Sedis caput in civitate Phu-Cuong statui iubemus, cathedram vero in templo Sacratissimi Cordis Iesu poni; quod scilicet ad dignitatem cathedralis evehimus, cum debitis iuribus. In nova dioecesi cathedrale Collegium condatur, quod si id temporum difficultatibus impossibile sit, Consultores dioecesani deligantur, qui ad normam Iuris Canonici Episcopo assint; quique a suo munere cessent, Canonicis constitutis. Cetera omnia ad conditionem dioecesis pertinentia, luris Canonici legibus temperentur. Id autem caveatur ut documenta et acta, quae sive cives sive res respiciant modo conditae Sedis, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum, haec omnia quae iussimus, venerabilis Frater Angelus Palmas ad exitum deduci curabit, vel quem ille delegabit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum fide digna exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 
 

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 545-546

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana