Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE PONTA GROSSA ET ALIARUM (GUARAPUAVENSIS)*

QUIBUSDAM TERRITORIIS DIOECESIUM DE PONTA GROSSA, CAMPI MORANENSIS ET TOLETANAE IN BRASILIA
NOVA CONDITUR DIOECESIS «GUARAPUAVENSIS».

 

Christi vices, divini Ecclesiae conditoris atque rectoris, hic in terris gerentes, quod munus inter omnia est profecto gravissimum, vigilanti cura studemus ut, ad animorum fidelium maximum bonum consequendum, ipsorum necessitatibus convenienter etiam aptemus, si res ferat, ecclesiasticarum circumscriptionum dispositionem. Qua de re, cum venerabilis Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, post auditos quorum interesset sacrorum Antistites, ab Apostolica Sede petierit ut, quibusdam distractis territoriis a dioecesibus de Ponta Grossa, Campi Moranensis, Toletana in Brasilia, nova ibi locorum dioecesis conderetur, libentissime precibus esse concedendum censuimus. De sententia igitur venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum, deque summa Nostra potestate, a dioecesi de Ponta-Grossa integra territoria separamus municipiorum, prout in praesens lege civili circumscribuntur, quae vulgo appellantur Cândido de Abreu, Cruz Machado, Guarapuava, Inácio Martins, Pinhão, Prudentópolis; a dioecesi Campi Moranensis municipia Manoel Ribas, Pitanga, Palmital; a dioecesi Toletana in Brasilia municipium Laranjeiras do Sul, iisque novam dioecesim constituimus, Guarapuavensem appellandam atque iisdem terminandam finibus ac municipia, quae diximus. Cuius dioecesis sedes episcopalis in urbe vulgo Guarapuava cognominata erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo habebitur, eadem in urbe exstante, quod Deo dicatum est in honorem Beatae Mariae Virginis «Nossa Senhora de Belém» per vulgus appellatae. Sive scilicet cathedrali templo sive Episcopo omnia iura concedimus, quae ex iure communi prodeunt; Episcopo praeterea, uti congruum, iusta onera imponimus eius officium consequentia. Guarapuavensis Ecclesia eiusque sacrorum Antistes suffraganei sint metropolitanae Sedi Curitibensi eiusque Archiepiscopo; mensa episcopalis Curiae emolumentis constituatur, fidelium sponte oblatis pecuniis iisque bonis quae ex canone 1500 Codicis Iuris Canonici dioecesi Guarapuavensi obvenient. Iubemus etiam, graviter onerata conscientia, ut quam primum sacer Guarapuavensis Praesul seminarium struat, iis pueris adulescentibusque accipiendis, qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur; quorum qui animi virtute simulque ingenii acie ceteris praestent, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, ut in Urbe philosophicis theologicisque disciplinis imbuantur. Simul ac Nostrae hae sub plumbo Litterae ad effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes ei dioecesi censeantur adscripti, in cuius territorio legitimum habeant beneficium vel officium; ceteri autem clerici seminariique tirones ei dioecesi, in cuius territorio legitime degant. Acta denique et documenta modo conditam dioecesim respicientia a Curiis episcopalibus de Ponta Grossa, Campi Moranensis et Toletana in Brasilia ad eam transmittantur, in tabulario quod condetur religiose custodienda. Ceterum haec omnia quae praescripsimus ad effectum adducat venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua exaret documenta, ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri tertio.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 8, pp. 550-552

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana