Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

S. LUDOVICI SENEGALENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA S. LUDOVICI SENEGALENSIS
AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR, IISDEM NOMINE ATQUE FINIBUS.

 

Christi Ecclesia, etsi sui conditoris exemplis et iussis id suum proprium habet, ut omnibus populis et gentibus et nationibus laetissimum salutis aeternae nuntium perferat (Cfr. Mc., 16, 15), at tamen ad exteriorem etiam sui formam ac temperationem semper respexit, cum in ea, ut in rebus humanis, nonnihil sui progressus in populis inque populorum animis cohtineatur et consistat.

Quam ob rem, cum in Republica Senegalensi una praefectura apostolica exstaret, multumque incrementi praevideretur futurum si eadem in dioecesis formam redigeretur, visum est Sacrae Congregationi Fidei Propagandae, sententia ante audita Internuntiaturae Apostolicae in ea natione, sicut est in more, bene id fieri posse. Quod Nos probantes, re quanta oporteret consideratione reputata, haec statuimus atque iubemus. Praefecturam apostolicam S. Ludovici Senegalensis in numerum dioecesium referimus eodem nomine atque iisdem finibus servatis; quae metropolitanae Sedi Dakarensi erit subiecta atque obnoxia, et Sacrae Congregationis Fidei Propagandae iurisdictioni subdita. Eius praeterea episcopalem Sedem in urbe, quam vulgari lingua Saint Louis cognominant, statuimus, cathedram episcopalis iurisdictionis atque potestatis in sacra aede S. Ludovico dicata; quam profecto in ordinem templorum cathedralium redigimus. Curet Episcopus, cui nova dioecesis committetur, ut Canonicorum collegium condat; interim tamen, si statim id fieri nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui suum Praesulem iuvent sive datis consiliis, sive auxiliis tempori allatis. Ad cetera quod attinet, sive iura sive onera dioecesium novarum propria, Iuris Canonici normae ad amussim serventur. Ceterum, volumus ut has Litteras Nostras exsequi studeat ille qui Internuntiaturae Apostolicae in Republica Senegalensi praeest, cui debitas facultates facimus, quas poterit, si visum fuerit, etiam alii delegare. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri tertio.

   Pro S. R. E. Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 9, pp. 619-620

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana