Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

 AYACUQUENSIS

*

IN PERUVIANA REPUBLICA NOVA CONDITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA, NOMINE «AYACUQUENSIS».

 

Suprema ea usi potestate, quam cum Romano pontificatu accepimus, Ecclesiam universam gubernandi, incepta illa inire studemus ad exitumque adducere, quae ad aptiorem eiusdem Ecclesiae rectionem animorumque utilitatem conducere videntur. Qua de re, quoniam venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius, ad maius consequendum fidelium bonum, ab Apostolica Sede petiit ut nova in eiusdem Reipublicae finibus constitueretur provincia ecclesiastica, precibus Nos accedendum esse censuimus atque sequentia statuere, sententia scilicet

audita Ordinariorum locorum, quorum interesset, atque eorum suppleto consensu qui hoc in negotio ius aliquod vel habeant vel se putent habere. Cathedralem sedem Ayacuquensem inter metropolitanas Ecclesias referimus, cum debitis iuribus, a iure nempe metropolitanae sedis Cuschensis eximentes, eique tamquam suffraganeas dioecesim Huancavellicensem et praelaturam Caraveliensem addicimus, quas a provincia ecclesiastica Limana et Arequipensi clistrahimus, ita statuentes ut tribus his sedibus nova provincia ecclesiastica formetur, Ayacuquensis appellanda, factis scilicet iuribus ex iure communi consequentibus. Primum autem Archiepiscopum Metropolitam venerabilem Fratrem Otonielem Alcedo deligimus, hactenus cathedralis Ecclesiae Ayacuquensis Episcopum. Ceterum, haec quae iussimus venerabilis Frater Romulus Carboni exsequi curabit vel quem ipse delegaverit. Rebus autem perfectis, documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem sueto more mittantur. Si vero tunc temporis alius eidem Apostolico Nuntio fuerit suffectus, hic mandata Nostra faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae buic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n.16, pp. 1128-1129

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana