Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LIPENSIS
(S. PAULI IN INSULIS PHILIPPINIS)

*

QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI LIPENSI DETRACTIS,
NOVA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «S. PAULI IN INSULIS PHILIPPINIS».

 

Ecclesiarum per ampla territoria dividi quandoque oportere ex iisque novas constitui dioeceses nemo est quin opportunum ducat: huiusmodi enim divisione aptius fidelium necessitatibus subveniri potest. Quod quidem agere cum in more sit Apostolicae Sedis, cumque venerabilis Frater Carolus Martini, Archiepiscopus titulo Abaritanus idemque in Insulis Philippinis Apostolicus Nuntius, post sententiam auditam Coetus Episcoporum Philippinarum Insularum in primisque venerabilis Fratris Alexandri Olalia, Episcopi Lipensis, a Nobis petierit ut quibusdam Lipensis dioecesis partibus nova excitaretur dioecesis, precibus Nos accedendum esse reputantes, sequentia decernimus, de more consilio antea petito a venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi Consistoriali praepositis. A dioecesi Lipensi totum territorium seiungimus, quod in praesens ad vulgo San Pablo City pertinet, itemque territorium, quod civilem provinciam vulgo Laguna constituit atque his limitibus terminatur: ad septemtrionem videlicet finibus civilis provinciae Rizal; ad orientem solem, civilis provinciae Quezon; ad meridiem, civilis provinciae Batangas; ad solis occasum, civilis provinciae Cavite, iisdemque novam dioecesim constituimus, ab urbe vulgo San Pablo Sancti Pauli in Insulis Philippinis cognominandam. Novae huius dioecesis sedes episcopalis in eadem urbe San Pablo erit, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali sacra aede, quae in eadem urbe exstat atque Sancto Paulo Eremitae est dicata. Hoc scilicet templum privilegia omnia habebit, quae cathedralium propria sunt; Episcopus vero, praeterquam quod iustis iuribus fruetur, obligationibus etiam tenebitur ex iure canonico profluentibus. Eadem praeterea Sancti Pauli dioecesis snffraganea erit metropolitanae Sedi Manilensi; itemque eius Episcopus ad normam iuris subdetur Archiepiscopo Metropolitae Manilensi. Mandamus etiam ut, graviter onerata Episcopi conscientia, quam primum Seminarium struatur, iis pueris accipiendis atque efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium vocentur. Quorum, cum adoleverint, qui ingenio atque animi virtutibus praepolleant, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Seminarium Philippinum, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi. Conditae dioecesis mensa episcopalis fiet Curiae emolumentis, fidelium pecunia sponte oblata atque bonis, quae ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici ad novam Sedem pertinent. Quod Canonicorum collegium spectat, decernimus ut, quoadusque condi illud nequeat, Consultores dioecesani eligantur, qui Episcopo consilio et auxilio assint. De clero sic statuimus ut, his Litteris ad effectum adductis, sacerdotes dioecesi illi censeantur addicti, in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta et documenta quae Sancti Pauli dioecesim spectant, ad eius Curiam a Curia Linensi transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec denique quae praescripsimus sueto more venerabilis Frater Carolus Martini, quem diximus, ad effectum deducat, vel aliquis ab eo delegatus sacerdos. Effecti vero negotii congrua documenta ad Sacram Congregationem Consistorialem mittantur, signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 531-532

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana