Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUGUEGARAOANAE-INFANTENSIS
(ILAGANENSIS)

*

DETRACTO TERRITORIO PROVINCIAE «ISABELLA» AB ECCLESIIS TUGUEGARAOANA INFANTENSI, IN INSULIS PHILIPPINIS,
NOVA CONDITUR DIOECESIS,
«ILAGANENSIS» NOMINE.

 

Quia urget Christi iussum praedicandi Evangelium omni crea (cf. Mc., 16, 15), neque tamen id ulla ratione consequitur Ecclesia sani apte, nisi sacramentum divinae praedicationis excipiant nationes finium dispositionem ceterarumque rerum ordinem atque distributionem idcirco id semper in officiis Nostris praecipuum duximus munus, qua dioeceses novas condimus, et conditas in aptiorem, si res poscat, formam redigimus. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Theodulfus Domingo et Subugal, Episcopus Tuguegaraoanus, atque Saverius Iulius Labayen, Episcopus titulo Sinnuaritanus et Praelatus Infantensis, ante audita Episcoporum Philippinorum conferentia, ut dicunt, ab hac Apostolica Sede petierint ut diviso suarum Ecclesiarum territorio, nova exinde crearetur dioecesis, Nos, venerabilibus Fratribus sententiam rogatis Carmelo Rocco, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia atque Apostolico Nuntio in Insulis Philippinis, ac S. R. E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, haec statuimus. Ab Ecclesiis Tuguegaraoana atque Infantensi partem detrahimus provinciae Isabellae cuiusque propriam (huius pars comprehendit paroeciam vulgo Palanan), ac novam dioecesim condimus, Ilaganensem appellandam, quae fines eosdem habebit quos provincia Isabella iuxta legem civilem; quam sane Sedi Novae Segobiae suffraganeam facimus. Sedem episcopalem in urbe Ilagan statui censemus, cathedram vero in templo S. Ferdinandi, in eadem urbe, factis scilicet iuribus atque oneribus talibus aedibus propriis. Decernimus praeterea ut in nova Ecclesia Cathedrale Canonicorum Collegium constituatur, per alias Litteras apostolicas. Interea tamen eligat Episcopus coetum Consultorum dioecesanorum, quorum consilio utatur. Mensam episcopalem constituent tum Curiae emolumenta, tum bona, si qua sunt, quae novae circumscriptioni obvenient, tum fidelium christianorum collationes. Ad Seminarium quod attinet, condat illud Episcopus ad normas legum sacri Dicasterii pro Institutione Catholica, iuris communis, atque Decreti «Optatam totius» Concilii Vaticani II. Cum praeterea iuvenes clerici ad aetatem pervenerint qua philosophia ac theologia imbui debeant, qui fuerint optimi Romam mittantur, in Pontificium Collegium Seminarium Philippinum. Iubemus etiam ut harum litterarum praescriptionibus ad effectum adductis, Sacerdotes illi, qui in novae dioecesis territorio aut officium aut beneficium habeant, ei addicantur, tamquam proprius clerus; ceteri tum clerici, tum Seminarii tirones, ei in qua legitime degant. Documenta tandem et acta, quae novae Sedis vel clericos vellaicos respiciant, ad eius Curiam mittantur, ibique in archivo custodiantur. Ceterum, quae mandavimus, exsequi curabit venerabilis Frater Carmelus Rocco, quem memoravimus, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri

, Protonot. Apost.
Iosephus del Ton, Protonot. Apost.

*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 756-757

 

© Copyright 1970

- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana