PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PASTORALEM CURAM*
S. MATTHAEUS APOSTOLUS ET EVANGELISTA PRINCIPALIS
PATRONUS LUSITANORUM MILITUM AERARIAE REI TUENDAE,
QUI VULGO «GUARDA FISCAL» APPELLANTUR, ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pastoralem curam et sollicitudinem eo, quemadmodum par est, intendimus, ut fideles in vitae actione ad pietatis rationes conformentur, maxime quod hac aetate non pauci homines a christianis desciscunt institutis et omnia fere ad materiam ac terrenam referunt utilitatem. Ex probato vero Ecclesiae usu patrocinium Caelitum constituitur populis vel peculiaribus ordinibus, ut fulgida Sanctorum exempla intueantur et imitentur illorumque valido obtegantur praesidio. Cum igitur Dilectus Filius Noster Emmanuel Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Gonçalves Cerejeira, Lisbonensis Patriarcha, Nos rogasset, ut Lusitanos Milites rei aerariae tuendae addictos in Sancti Matthaei supernam traderemus tutelam, Nos preces eiusmodi libenti admisimus animo, fore confisi, ut hi in eum, qui, in simili arte versatus, «secutus est» Iesum (Matth. 9, 9), mentes studiose converterent. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Matthaeum Apostolum et Evangelistam Lusitanorum Militum aerariae rei tuendae, quibus vulgare nomen «Guarda Fiscal» est, praecipuum apud Deum caelestem Patronum eligimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, p. 974
© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana