Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PAULUS PP. VI

HOMILIA AD SANCTITATEM SUAM ATHENAGORAS I,
PATRIARCHAM OECUMENICUM,
IN VATICANA BASILICA HABITA,
UBI, COMITER ILLUM BEATISSIMUS PATER EXCIPIENS,
PIAS CUM EO FUDIT PRECES

Die 26 m. Octobris, MCMLXVII

 

Dilectissime in Christo Frater,

Omnes . . . unanimiter (Act. 1, 14) summo Deo de rebus mirabilibus, Ecclesiae suae causa, patratis nuperrime gratias egimus. Nonne enim omnipotenti eius benignitati id tribuamus, quod incredibili gaudio una hic sumus, ut rursus pacis et reconciliationis osculum invicem iungamus, inter Fratres in Episcopatu, supraque sepulcrum Principis Apostolorum, qui huius Romanae Ecclesiae est gloria, cuius nunc pia multitudo nos circumstat, ut sive nostrae spiritualis laetitiae, sive nostrarum precationum societatem sentiat?

Antequam corda nostra loqui ipsa sineremus, opus erat pariter palam profiteri «omne datum optimum et omne donum perfectum desursum esse, descendens a Patre luminum» (cf. Iac. 1, 17), pariter nos, laudibus Deum ipsum efferentes animum Spiritus Sancti luminibus aperire, qui unus nos potest ad arcana consilia sua intellegenda adducere.

Quod Tu, dilecte et honorande Frater, iamdiu non occulte fieri optabas, ut scilicet Nostram Romanam Ecclesiam viseres, id Deus hodie en factum nobis concedit, cum Te inter nos aspicere possimus, Te - inquimus - qui memorias repraesentas earum Ecclesiarum «Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae, ad quas Petrus Apostolus Iesu Christi» (1 Petr. 1, 1) olim epistulam misit, qua vita primaevae Ecclesiae eiusque fides et spes tam egregie ostenduntur. Per eandem epistulam, doctrina et hortamentis, quae continet, insignem, etiam Ecclesia Romana illas salutat Ecclesias (cf. 1 Petr. 5, 13), ita ut primum quasi testimonium sit illarum rationum et necessitudinum, quae subsequentibus saeculis feliciter sunt auctae et confirmatae, quamquam non deerant contentiones falsaeque interpretationes — oportet enim et hoc fateri — quae etiam post lugendum tempus, quo discidium factum est, contigerunt. Ne post tempus quidem dolendi illius discidii, praesertim saeculis XIII et XV, conatus defuerunt, quibus eadem dissensio componeretur. Illi vero conatus, pro dolor!, prosperum certumque exitum non habuerunt. Attamen numne umquam, ut hac aetate, iidem alieni sunt a quavis re politica, ab omni proposito, quod non ad unum referatur desiderium ad effectum deducendi voluntatem Christi circa ipsius Ecclesiam? Etenim utrimque hoc uno ducimur optato animos nostros purificandi in oboedientia veritatis, in sincero fraternitatis amore, simplici ex corde, mente integra invicem attentius diligentes (cf. 1 Petr. 1, 22). Nonne probitas voluntatum nostrarum et germana fides consiliorum nostrorum Signa sunt actionis Spiritus Sancti, quae plurimum valet ad renovandos homines altioremque intellectum iis ingerendum; quod non solum in Ecclesia, sed etiam in singulis fidelibus christianis evenire cum admiratione animadvertimus?

Iuvat Nos id ipsum repetere et meditari hoc anno, ad fidem excolendam pertinente, quo inito in nobili regione, quae Tua est, Te convenire voluimus. Smyrnam lustrantes et Ephesum, in animo visus est Nobis resonare nuntius, quem Spiritus Ecclesiis Asiae per Ioannem significavit: «Qui habei auvem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis» (Apoc. 2, 7, 11, 17, 29; 3, 6, 13, 22). Spiritus, qui nobis notum facit Christum (cf. 1 Cor. 12, 3), qui nobis largitur, ut bonum depositum traditum Ecclesiae custodiamus (cf. 2 Tim. 1, 14), qui nobis dat, ut ea cognoscamus, quae Dei sunt (cf. 1 Cor. 2, 11), et omnem veritatem (cf. Io. 16, 13), nam ipse est vita (cf. Gal. 5, 25) et immutationem intus operatur (cf. Rom. 8, 9, 13), hic profecto Spiritus nos impellit nunc cum maxime, ut unum simus, ut credat mundus (cf. Io. 17, 2 1). Hanc Spiritus Sancti postulationem manifestari videmus praesertim ea renovatione, quam ipse ubique in Ecclesia excitat. Haec renovatio, haec voluntas fidelitatem maiore cum sollertia ac docilitate servandi, primaria reapse est condicio, qua ad unitatem propius contendatur (Unitatis Redintegratio, 6). Concilium Vaticanum II, quod ad Ecclesiam catholicam attinet, fuit quasi quaedam statio in hoc itinere. Eius consulta, in cunctis gradibus vitae Ecclesiae, cum prudentia et firmitate ad effectum pergunt adduci. Cui rei documento est Episcoporum, hic astantium, Synodus, quae hac aetate nostra, qua quaestiones ponuntur totum terrarum orbem respicientes, efficit, ut, novis inductis rationibus, inter Ecclesias variis in locis constitutas et Ecclesiam Romanam, quae praesidet caritati (cf. S. Ignat. ad Rom., tit.), mutua opera efficientior evadat. Aggressi quoque sumus canonicas leges nostras recognoscere, atque operis finem non exspectantes, iam quaedam impedimenta, quae in Ecclesiae vita cotidiana progressui fraternitatis gradatim restitutae, inter Ecclesiam orthodoxam et Ecclesiam catholicam obstarent, novis promulgatis normis submovimus.

Probe scimus idem studium renovationis in Ecclesia orthodoxa exardescere, cuius profectum pro caritate Nostra intentissime observamus. Vos quoque eam, de qua modo locuti sumus, persentitis necessitatem agendi, ut Ecclesiae variis in locis constitutae magis inter se operam socient. Primus enim conventus panorthodoxus in Rhodo insula celebratus, qui magna ex parte a studio constanti et firmo Sanctitatis Tuae profectus est, huius veluti itineris partem magni momenti confecit, estque peculiari modo animadvertendum ordinem rerum, quas pertractandas statuisset, licet omnino suo arbitratu et, quoad praecipua, ante ordinem Concilii Vaticani II, huic mirum in modum similem fuisse. Nonne hoc aliud signum est actionis Spiritus Sancti, qui Ecclesias nostras movet ad studiose se parandas, ut restitutio plenae earum communionis effici possit?

Ex utraque parte hic nisus persequendus est et auctibus provehendus quantum fieri potest maxime, eaque operum coniunctione, cuius formae communiter investigandae sunt. Minus disceptando de praeterito tempore quam potius certo ac fructuoso modo operam sociando, ea, quae nos adhuc seiungunt, evincere poterimus, id exsequi cupientes, quod Spiritus hodie ab Ecclesia postulat.

Quodsi studium renovationis putamus signum actionis Spiritus Sancti, nos concitantis ad plenam communionem inter nos efficiendam et ad hanc nos componentis, nonne mundus huius aetatis nostrae, incredulitate infectus, quae multiplices habet rationes, nos monet, ac quidem modo vehementissimo, de necessitate restituendae inter nos unitatis? Si unitas discipulorum exhibita est ut praeclarum signum, excitans hominum fidem, nonne etiam ipsa incredulitas multorum aequalium nostrorum quoddam quasi instrumentum est, quo Spiritus ad Ecclesias loquitur easque commovet, ut novo ardore consciae fiant necessitatis exsequendi hoc praeceptum Christi, qui mortuus est, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Io. 11, 52)? Nonne Spiritus imprimis ab Ecclesiis postulat hoc testimonium commune, unum quidem et varium, firmum et persuasibile fidei, quae, cum humilitate, omnis dubitationis est expers, quaeque cum amore erumpit spemque diffundit?

Hac de causa annum, quo memoria novies decies saecularis martyrii Sanctorum Petri et Pauli, supremi testimonii eorum fidei, eorum caritatis (cf. Io. 15, 13), eorum spei, celebratur, fidei tribuimus, fidei videlicet renovandae et excolendae. Quae enim esset renovatio, quae non perduceret ad alacriorem professionem fidei, ad maiorem caritatis ardorem, ad impensiorem certitudinem spei? Quae esset renovatio, qua non excitaretur fides nostra in hanc communionem arctam et arcanam, quae efficitur inter nos eadem oboedientia, qua Evangelio Christi obsequimur, iisdem Sacramentis, et potissimum eodem Baptismate et eodem sacerdotio, celebrante eandem Eucharistiam, unum Sacrificium Christi, eodem episcopatu accepto ab Apostolis ad populum Dei regendum adducendumque ad Dominum, et ad annuntiandum illi verbum ipsius (cf. Unitatis Redintegratio, 15-17)? Haec totidem sunt veluti viae, quibus Spiritus Sanctus utitur, ut ex animo contendamus ad plenitudinem huius communionis, iam uberis sed nondum perfectae, qua in mysterio Ecclesiae inter nos coniungimur.

Huic modo actionis Spiritus Sancti, de quo initio exposuimus, eius actioni quae in singulis fidelibus christianis deprehenditur, fructibus sanctitatis et magnanimitatis, quos affert, alteram condicionem, qua arctiorem inter nos colamus necessitudinem, addimus: conversionem scilicet interiorem (Unitatis Redintegratio, 7), qua fit, ut in vita cuiusque nostrum in dies maiore cum docilitate audiamus et sequamur id, quod Spiritus a nobis postulat. Sine hoc nisu, semper instaurando, fidelitatis erga Spiritum Sanctum, per quem transformamur in imaginem Filii (cf. 2 Cor. 3, 18), nulla vera est ac stabilis fraternitas. Etenim filii Dei reapse facti in Filio (1 Io. 3, 1-2), etiam vero et arcano modo invicem fratres sumus. Quo enim arctiore communione cum Patre, Verbo et Spiritu uniemur, eo intimius atque facilius mutuam fraternitatem augere valebimus (cf. Unitatis Redintegratio, 7). Praeterea hoc nisu sanctitatis totum illud patrimonium commune efficax redditur, de quo mentionem modo iniecimus, et de quo Concilio Vaticano II fusius libuit disserere (cf. Unitatis Redintegratio, 13-18). Quibus auxiliis iuvamur, quo vinculo fraternitatis copulamur, si novimus ex fide nos, qui sequimur si quomodo comprehendamus Christum (Phil. 3, 12), tantam habere impositam nubem testium (cf. Hebr. 12, 1), quos inter imprimis omnes martyres communis fidei nostrae sunt recensendi, qui ut in litteris, quibus Te Nos visurum esse annuntiasti, ipse pro Tua humanitate significavisti, praeclarissimum decus sunt Ecclesiae Romanae! Omnes illi Sancti Caelites ex Oriente et Occidente hic nobiscum sunt, gaudent et eum, qui hoc mirabile opus coepit, deprecantur, ut ad finem perducat. Omnes ii Sancti Caelites, qui inter innumerabiles difficultates, dolores, tentationes, sustinuerunt invisibilem tamquam videntes (cf. Hebr. 11, 27), nos ipsis suis exemplis docent pergere iter, ad ea, quae sunt priora extendentes nosmetipsos (cf. Phil. 3, 13), «aspicientes in Auctorem fidei et consummatorem Iesum» (Hebr. 12, 2).

Nonne haec omnia in memoriam revocantur et mystice significantur eo maxime quod huc advenisti, cum Ecclesia occidentalis festum celebratura est Omnium Sanctorum, turbae magnae, «quam dinumerare nemo potest ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis» (cf. Apoc. 7, 9)? Oculos fidei habentes defixos in hoc concursu populi electorum, se circumfundentis Christo, qui a mortuis resurrexit et cum gloria ad dexteram Patris sedet, coniuncti caritate fraterna, quam nullo modo licet offuscari, impulsi uno desiderio oboediendi illis, quae Spiritus ab Ecclesiis postulat, una spe erecti, quae validior est quam omnia impedimenta, progrediemur in nomine Domini.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana