Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PRESULI DEL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
  DEL SINODO DEI VESCOVI

Venerdì, 5 aprile 1974

 

Venerabiles Fratres,

Quam hoc mane ad vos facimus salutationem, qui ex pluribus terrae regionibus Romam convenistis, u t opus haud levis momenti exsequeremini, ea in primis cum debita gratiarum actione coniungitur, cum vestram sedulitatem ac diligentiam in bono Ecclesiae universalis provehendo conspiciamus.

Etenim, praesens vester conventus, qui directe spectat ad Synodum apparandam, quae Deo opitulante per autumnale tempus huius anni celebrabitur, ut multum curae ac sollertiae ab unoquoque vestrum postulat, ita aliqua forsitan incommoda secumfert, quoniam proximum adest Pascha Domini, ideoque commoratio vestra in sacris, quae sunt vobis concreditae, dicionibus est certe necessaria.

Attamen, sueta munera paululum intermittentes, huc libentissime vos contulistis, vestram operam, pastoralem sapientiam, consilia bene cogitata in fraterna consuetudine exhibituri atque iterum Romano Pontifici, in quem recidit sollicitudo omnium Ecclesiarum (Cfr. 2 Cor. 11, 28), novum oblaturi testimonium ecclesialis caritatis atque communionis.

Inde igitur Noster incipiat sermo, indeque pergrati animi Nostri aperta profluat significatio.
Verum, ea attendentes quae nunc vestras mentes occupant, quid dicemus quidve esse addendum putamus, nisi paternum, plenum, solidum incitamentum ad inceptum insistendum? Agitur nempe de Synodo disposite accuranda quae, post tres habitos superioribus annis coetus synodales, qui primi veluti gressus expeditioris – ut speramus - itineris istius Instituti fuerunt, praecipuum gravissimumque argumentum pertractabit, fidelitate servata erga Concilium Vaticanum II eiusque normas, decreta, spiritum. Iuvat hic memorare - estque altera Nobis causa solacii - quae fuerint quaestiones, de quibus in Synodo anni MCMLXXI actum est: edita iam documenta de sacerdotio ministeriali deque iustitia in mundo satis superque confirmant quam frugiferum, quam impensum, quam efficax fuerit opus, quod ea tempestate una cum ceteris Fratribus exegistis. Sed novum nunc, maximum, primum instat et urget argumentum: de evangetizatione; idque summopere interest Ecclesiae, cum in eius natura, in imis eius vitae radicibus sit infixum, cum rectissimo tramite ad eandem pertineat itemque legitimis crebriusque propositis ab hominibus, qui nunc sunt, interrogationibus respondeat: Quid agit Ecclesia? Immo, cur Ecclesia? Quodnam Dei consilium de humani generis sorte adimplet? Ecclesia nuntiat Evangelium Iesu Christi, Filii Dei (Cfr. Murc. 1, 1); Ecclesia notum facit mysterium Evangelii (Cfr. Eph. 6, 19); proprium eius munus evangelizatione definitur atque continetur.

Haec omnia, vobis sane notissima penitusque perspecta, summam quandam implexarum quaestionum comprehendunt, quae tum ipsi occurrunt Ecclesiae, quando in aliqua aetate, in historica-sociali rerum condicione munus evangelizandi explere contendit, quando primarii huiusce finis prospectus ad usum instrumentorum provocat, quando disciplina agendique forma, ratione cognitae, in praxim pastoralem deducendae sunt. Porro variae huiusmodi quaestiones; quae in libello exscriptae ad Episcopos totius catholici orbis aliquot abhinc menses missae sunt, copiosam iam uberemque materiem praebuerunt, quam in praesenti excutiendam et perpendendam vosmet ipsi curatis. Hic potissimum vester, Fratres, vertitur labor: novimus ex responsionibus, ab unaquaque Conferentia Episcopali datis, Relationem breviorem, seu syntheticam esse concinnatam, eandemque per hos dies Vestro examini subici.

Hic itaque - liceat dictum iterare - vester vertitur labor: quo dignior et aptior evadat Synodi apparatio, pro momento quod obtinet in vita Ecclesiae, quo fructuosiores disceptationes synodales esse possint, ex Relatione praedicta vobis nonnulla capita erunt eligenda, quae tamquam nodi ac nervi generalis illius argumenti de evangelizatione habeantur. Tanta est enim amplitudo propositi argumenti, ut impediat quominus omnia, quae ad rem attineant, singillatim et congrue aestimentur: disceptatio quae nimis pateret, quae omnes omnino quaestiones complecti vellet, profecto in discrimen adduceret diligentissimam illam et exquisitissimam rerum considerationem, quae a Patribus Synodalibus iure merito exspectatur.

Allatorum igitur problematum selectio, quam diximus, magna quidem cum prudentia atque consideratione erit vobis instituenda.

Scilicet nulla praetereantur capita, quae vere praecipua sint; quae certa ac perspicua ratione sint definita, ad praecavendum periculum, ne res minoris ponderis in detrimentum cedant plenioris considerationis de iis quae potissima sunt; quae plurimum utilitatis afferant pastorali ministerio; quae, denique, angustiores fines particularium regionum excedentes, ad necessitates universalis Ecclesiae pertineant.

Sed alia adhuc quaestio est, Venerabiles Fratres, inter omnes digna prorsus, in quam singulari modo cogitatio vestra intendatur.

Quod Synodi celebratio eodem tempore contingit, quo Annus Sacer est indictus, id a vobis requirit, ut debitam habeatis rationem nobilissimi huius eventus, ad quem totum Dei Populum advocavimus.

Suntne hae duae et tam proximae celebrationes inter se dispares? An altera alteram ita subsequitur, quasi res dissimiles et extraneae, quibus nulla intercedat necessitudo? Minime quidem: e contrario, sedulo enitendum est, ut ambo ecclesiales eventus apte inter se cohaereant arcteque colligantur, quo uberiora spiritualia emolumenta gignere valeant. Scilicet suasiones, a Synodo Episcoporum edendae, id etiam commodi christifidelibus omnibus praebere poterunt ut per eas in dioecesibus, in paroeciis, in religiosis communitatibus, in ceterisque christianae vitae christianique apostolatus sedibus facilius fructuosiusque efficiatur illud reconciliationis ac renovationis opus, quod Anno Sancto attributum est. Ceterum, si res recte perpendimus, Iubilaris Annus, cum suapte natura tam vehementer ad paenitentiam impellat, existimandus est novum ac praevalidum incitamentum ad eam animorum conversionem, quae est praevia eademque pernecessaria condicio evangelici nuntii excipiendi (Cfr. Marc. 1, 15). Sit ergo duarum celebrationum compositio atque cohaerentia unus e lectissimis fructibus, quos e fraternis Synodi laboribus fidentes exspectamus ad novum catholicae Ecclesiae progressum et incrementum.

Equidem Nos nihil dubitamus, Venerabiles Fratres, quin munus vobis concreditum cum peritia, navitate, evangelico spiritu obeatis.

Semper vos erigat conscientia magnae utilitatis, quam opera vestra sanctissimae fidei causae affertis. Horum autem bonorum spem Nos i n vobis collocamus, qui membra estis Secretariatus Generalis Synodi, collocamus in sollertia ac sapientia Synodalium Patrum, nec non in religionis studio catholicorum Episcoporum omnium, qui, a Spiritu Sancta positi regere Ecclesiam Dei (Cfr. Act. 20, 28), in terris salutiferum exsequi pergunt mandatum Domini Nostri Iesu Christi, cuius Passionis et Mortis et Resurrectionis mysteria paucos post dies venerabundi recolemus.

Haec ut feliciter eveniant, vobis singulis universis Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem, peramanter impertimus.

                                 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana