PIUS PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE
FULDENSEM*
EMINENTISSIMIS VIRIS S. R. E. CARDINALIBUS GEORGIO KOPP, EPISCOPO WRATISLAVIENSIUM,
ANTONIO FISCHER, ARCHIEPISCOPO COLONIENSIUM CETERISQUE ARCHIEPISCOPIS
ET EPISCOPIS REGNI BORUSSICI FULDENSEM CONVENTUM CELEBRATURIS
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem.— Fuldensem de more acturi Conventum quo sitis animo comparati, satis declarant plenae amoris et observantiae litterae ad Nos datae die XXIII proxime lapsi mensis Augusti. Rati enim eam esse condicionem temporum, quae singularem postulet sacrorum Antistitum vigilantiam atque solertiam, nihil opportunius censuistis quam Caroli Borromaei praeclara exempla vobismetipsis imitanda proponere, simulque habere prae oculis quae nuperrimis encyclicis Litteris de Sancto illo Viro fuse monuimus. Cuius exempli luce vobis ad intuendum constituta, vix est cur nova studiis vestris adiciantur incitamenta ut, funestos huius aetatis errores a commisso vobis grege arceatis, ut foveatis pietatem, ut populi mores ad christianae vitae instituta conformandos curetis. Quapropter nihil dubitantes quin vestrae congressiones dignum explorata prudentia vestra et exspectatione Nostra habiturae sint exitum, clementissimum Deum vehementer precamur, ut vos in proposito sancto confirmet, Nobiscum et cogitando et agendo arctius usque coniungat, impavidos efficiat catholicae Fidei adsertores disciplinaeque vindices, quo possitis de religione ac de populo vestro, sicut antea, mereri quam optime. Quae omnia ut pro votis cedant, Apostolicam Benedictionem, paternae dilectionis testem, vobis, dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, et fidelibus vigilantiae vestrae concreditis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die II mensis Septembris MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno octavo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
*AAS, vol. II (1910), n. 18, pp. 704-705.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana