Index   Back Top Print

[ LA ]

SACRUM CONSISTORIUM

CONSISTORIUM SEMIPUBLICUM DE ASSUMPTIONE CORPOREA
BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE TAMQUAM DOGMATE DEFINIENDA

ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII *

In Aula supra porticum Basilicae Vaticanae - Die XXX m. Octobris, A.D. MCML

 

Venerabiles Fratres,

Nostis profecto qua de causa in hoc Sacrum Consistorium vos hodie convocaverimus. Res agitur, quae Nos, quae vos, quae catholicum orbem universum summa procul dubio laetitia afficiet. Calendis enim Novembribus, in Festo Sanctorum omnium Caelitum, eorum Reginae almaeque Dei Matris gemmea frons novo fulgore nitescet; quandoquidem corpoream eius in Caelum Assumptionem, Divino aspirante faventeque Numine, sollemniter pronuntiaturi ac decreturi sumus.

Quod inde a remotis temporibus pie ab Ecclesia creditur accolitur, quod, per saeculorum decursum, Sanctorum Patrum, Doctorum ac Theologorum opera, in clariore cotidie luce positum est, quod denique ex omni terrarum orbis parte et a cuius vis ordinis viris, paene innumeris datis litteris, efflagitatum fuit, id Nos auctoritate illa, quam Divinus Redemptor Apostolorum Principi eiusque successoribus commisit, in animo habemus rite sancire ac decernere: hoc est Deiparam Virginem Mariam fuisse anima et corpore ad caelestem gloriam evectam.

Antequam vero hanc amplecteremur sententiam, opportunum duximus, ut vobis in comperto est, causam doctissimis viris pervestigandam ac perpendendam concredere. Ii quidem, ex iussu Nostro, postulationes omnes, quae hac de re ad Apostolicam hanc Sedem pervenerant, et in ordinem redegere, et diligentissime explorarunt, ut luculentius inde pateret quid Sacrum Magisterium, quid omnis Ecclesia Catholica de hoc doctrinae capite credendum retinerent. Itemque ex iussu Nostro communis fidei Ecclesiae testimonia, indicia atque vestigia circa corpoream Beatissimae Virginis in Caelum Assumptionem diligentissimo studio perscrutati sunt tum in concordi eiusdem sacri Magisterii institutione, tum in Divinis Litteris et in antiquissimo Ecclesiae cultu, tum denique in Patrum ac Theologorum documentis in ceterarumque revelatarum veritatum concentu.

Ac praeterea ad omnes sacrorum Antistites Nostras dedimus Litteras, quibus rogabamus, non modo ut suam sententiam hac super re Nobis aperire vellent, sed ut etiam quid clerus, quid populus sibi creditus censerent, quid haberent in votis, Nobis significarent.

Postquam vero undique terrarum prope unanimo ac mirabili quodam concentu sacrorum Pastorum ac christiani populi voces ad Nos pervenerunt, quae eamdem fidem profitebantur idemque, utpote rem omnibus optatissimam, postulabant, nihil cunctan dum esse putavimus; atque adeo ad sollemnem huius dogmatis definitionem deveniendum statuimus.

Si enim Catholica Ecclesia universa neque fallere, neque falli potest, cum divinus ipse eius Conditor, qui veritas est (cfr. Io. 14, 6), Apostolis edixerit: « Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi » (Matth. 28, 20); inde omnino consequitur hanc veritatem, quam sacrorum Antistites eorumque populi firmissima mente credunt, divinitus esse revelatam, ac suprema auctoritate Nostra definiri posse.

Quod autem hoc faustum eventum in Annum Sacrum incidit, qui ad exitum felicissime vergit, id profecto non sine Providentis Dei consilio contigisse putandum est. Videtur enim Beata Virgo Maria, e caelesti sua sede quasi nova luce refulgens, hominibus universis, iis praesertim, qui undique terrarum hanc almam pe tiere Urbem, ut suas animi labes eluerent suamque christianis moribus renovarent vitam, materna brachia pandere, omnesque etiam atque etiam invitare ad illum animose ascendendum vir tutis verticem, ex quo, post terrestre hoc exsilium, beatitate sum ma fruituri caelestem poterunt contingere patriam.

Quas innumeras multitudines per elapsos menses magno cum animi solacio vidimus non modo communis Patris aulas, non modo amplissimam Vaticanam Basilicam, sed Petrianum etiam stipare Forum confluentesque vias, ac vividam suam testari fidem, flagrantique fervescere pietate, eas omnes Magna Dei Parens velit praesentissimo tutari patrocinio suo, iisdemque caele stia illa impetrare lumina ac munera, quibus collustrati atque adiuti ad christianam cotidie alacrius pergant assequendam per fectionem.

Ac valde etiam confidimus fore ut alma Dei Genetrix, nova in terris redimita gloria, eos quoque amantissime cernat potenter que ad se alliciat, qui vel spirituali inertia languescant, vel vitiorum illecebris deleniti iaceant, vel e recto veritatis itinere de vii suam ipsius non agnoscant excelsam dignitatem, cum qua quidem privilegium corporeae in Caelum Assumptionis coniungitur quam maxime.

Velit benignissima Mater nostra, ad caelestem gloriam eve cta, mundum universum, multis locis errorum adhuc tenebris involutum, gravibus excruciatum calamitatibus gravibusque pe riculis anxium, ad supernam illam adducere lucem, quae e Caelo panditur; atque eidem superna illa impertire solacia, quae ho minum animos, etsi acerrimis doloribus affectos, recreant et ad excelsa relevant.

Ac velit etiam a Divino Filio suo impetrare ut Nationibus ac gentibus, quae in praesens, communi cum omnium detrimento, invicem disiunguntur, pax illa tandem aliquando affulgeat, quae recti ordinis tranquillitate firmiter constabilita, quae iustitia civibus ac populis attributa, quae debita libertate dignitateque omnibus concessa, veluti tutissimo fundamento innitatur.

Imprimisque Catholicam Ecclesiam velit, quae in non paucis terrarum orbis partibus vel parum cognoscitur, vel falsis crimi nationibus ac calumniis laeditur, vel iniustis denique opprimitur insectationibus, potentissimo patrocinio suo tueri; ad eiusque unitatem aberrantes omnes ac via deceptos feliciter reducere.

Haec vos, Venerabiles Fratres, unaque vobiscum christianus populus universus a caelesti omnium Matre flagrantioribus usque precibus impetrare contendatis.

In praesens autem, quamvis, ut diximus, hac super gravissima causa sacrorum Antistitum responsa ex universo terrarum orbe ad Nos pervenerint, cupimus tamen ut hoc etiam in frequentissimo et augusto consessu mentem vestram Nobis aperire velitis.

Placet igitur vobis, Venerabiles Fratres, ut corpoream Beatae Virginis Mariae in Caelum Assumptionem ut divinitus re velatum dogma sollemniter pronuntiemus ac definiamus?

Habitis adstantium suffragiis per verba « Placet », vel « Non placet », Augustus Pontifex haec adiecit:

Summopere quidem laetamur una vos mente ac voce in eo consentire, quod idem Nobismet ipsis placet et in votis est. Ex hac enim mirabili Purpuratorum Patrum atque Episcoporum cum Romano Pontifice consensione luculentius usque patet quid hac de re Ecclesia credat, quid doceat, quid in optatis habeat.

Ne gravemini tamen haud intermissis precibus a Deo exposcere ut, ipso favente atque aspirante, id, quod omnes impensis sime praestolamur, feliciter eveniat; et ad divini nominis honorem, ad christianae religionis incrementum, ad gloriam Deiparae Virginis, ad omniumque erga eam pietatis studium excitandum conferat.

* * *

[...] In sollemni dogmatica definitione Beatae Mariae Virginis corporeae in caelum Assumptioni, die prima Novembris mensis, in festo Sanctorum omnium, anno sacro MCML, in petriano foro ante Basilicam Vaticanam habita.

Non sine Aeterni Numinis consilio sollemnis haec hora advenit. Quod iam diu Catholica Ecclesia communibus exoptat votis vehemtenterque praestolatur, quod dignitas ipsa magnae Dei Matris postulat, ut ea nempe animato corpore una cum Filio suo in caelesti beatitate triumphet, id iam in eo est ut rite a Nobis pronuntietur ac definiatur. Cupimus tamen non ante hac de gravissima causa sententiam edere Nostram, quam imploratum ab omnibus, quotquot adestis, Sancti Spiritus iubar luculentius usque menti Nostra affulgeat.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
 Dodicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 273 - 276
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXII (1950), n. 16, pp. 774 - 820.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana