PONTIFICIA COMMISSIO BIBLICA RATIO PERICLITANDAE DOCTRINAE -
NORMAE PRAEVIAE 1. Ad baccalaureatum admittuntur sive clerici sive laici, qui aut gradum baccalaureatus in theologia vel aequivalentem gradum iam adepti sunt, aut testimonium exhibent ex quo constat illos aequivalentem studiorum cyclum (quinque scilicet annorum, quorum saltem tres in theologia) cum fructu perfecisse. Quae tamen omnes condiciones in singulis casibus Commissionis iudicio subicientur. 2. Candidatis ad quemvis ex tribus gradibus admittendis, duplex praesto erit examinatorum sessio: aestiva, mense maio, et autumnalis, mense octobri. Epistulae mittantur ad PCB secretariam, Piazza del S. Uffizio 11, Roma. 3. Ad diversos gradus, praevium examen habetur de aliquibus linguis non-biblicis, scilicet latina, anglica, gallica et germanica, et quidem hac ratione. Ad baccalaureatum: de latina et de una e tribus aliis ab ipso candidato eligenda; ad licentiam: de alia iterum a candidato selecta; ad lauream: de tertia. Esperimenta illa fiunt scripto. Textum aliquem, ab examinatore electum, candidatus etiam ope dictionarii vertet in illam quam maluerit ex sequentibus linguis: latina, anglica, gallica, germanica, hispanica, italica. 4. Quoad (infra describenda) experimenta de ipsa re biblica: oraliter fiunt, exceptis (cum dissertationibus) iis ad baccalaureatum sub II et III positis, quae scripto fieri poterunt si candidatus, iustas rationes afferens, id maluerit. Examina oralia fiunt sive latine, sive quavis alia lingua a candidato proposita obtento tamen praevio examinatorum vel PCB secretarii consensu. In experimentis ad baccalaureatum quae forte scripto fiant (II et III), in dissertationibus et in lectione publica, uti licet una ex sex linguis supra (sub 3) enumeratis. EXAMINA AD BACCALAUREATUM I. De philologia biblica
II. De historia biblica Pro quaestionibus selectis quae sequuntur, sufficiet cognitio generalis, ita tamen ut clare appareat positio eventuum et personarum in mundo ambiente.
III. De introductione generali
AD LICENTIAM I. De historia biblica
De una ex historiae quaestionibus supra enumeratis (ad baccalaureatum, II), a candidato selecta et fusius exponenda.
II. De introductione generali
III. De introductione speciali Relate ad sequentes libros: de fontibus, de historia traditionis, de libri redactione, de tenore theologico, de recentioribus inquisitionibus.
IV. De theologia et anthropologia biblica De uno ex sequentibus argumentis, ad nutum candidati:
V. Dissertatio ex improviso conscribenda (datur spatium circiter 6 horarum), quae erit expositio philologica (additis opportunis commentariis e critica textuali), litteraria et doctrinalis unius sectionis (ab examinatoribus seligendae) ex sequentibus textibus: Gen. 12-25; Is. 28-32; 49-55; Ps. 1-10; Prov. 8-9; Mt. 5-10 (synopsi adducta); Io. 6; 13-17; I Cor. 12-15; Eph. 1,1-4,16.
VI. Dissertatio in antecessum facta de aliquo themate biblico (prius rite approbato), circiter 50 paginarum (in dactylographia).
AD LAUREAM I. De linguis orientalibus De una (ad libitum) ex sequentibus linguis: accadica, aegyptiaca (vetere), aethiopica, arabica, aramaica extrabiblica, armenica, coptica, georgica, sumerica, syriaca, ugaritica.
II. De exegesi De exegesi unius ex sequentibus S. Scripturae partibus a candidato antea deligendae atque ab examinatoribus pressius determinandae: Exodus; Iudices et Ruth; I et II Samuel; I et II Regum; Paralipomena; Esdras; Nehemias; Iob; Psalmi; Proverbia; Ecclesiastes; Canticum; Sapientia; Ecclesiasticus; Libri Maccabaeorum; Prophetae minores; Matthaeus; Actus Apostolorum; Ep. ad Rom.; Epp. I et II ad Thess.; Ep. ad Gal.; Epp. captivitatis; Epp. pastorales; Ep. ad Hebraeos; Epp. catholicae. III. De introductione generali
IV. Lectio publica de aliqua quaestione una ante hora candidato designata, ex libris Veteris vel Novi Testamenti ab ipso antea propositis. V. Amplior dissertatio circa thema aliquod biblicum, ab ipso candidato de Commissionis assensu eligendum.
VI. Dissertationis ab examinatoribus impugnandae defensio.
VII. Dissertationis editio (saltem ex parte: ad minimum 48 paginae in 8<). Haec nova Ratio periclitandae doctrinae candidatorum ad academicos gradus in Sacra Scriptura abrogat Rationem, quae inde a die 12 Ianuarii 1911 hucusque vigebat. Candidatis autem, qui ante huius renovatae Rationis promulgationem examina iuxta anteriorem Rationem praeparare iam inceperint, licet ex duabus Rationibus unam ad libitum eligere. Hanc renovatam Rationem periclitandae doctrinae Summus Pontifex Paulus, div. Prov. Pp. VI, in Audientia concessa infrascripto Praesidi Pontificiae Commissionis Biblicae die 6 m. decembris 1974, adprobavit atque evulgari iussit. Datum Romae, die 7 Decembris 1974 in Festo Sancti Ambrosii, Episcopi et Ecclesiae Doctoris. Franciscus Card. Šeper, Praeses
|
|