Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM IN HONOREM*

DECERNITUR DE TRIDUANIS SOLLEMNIBUS ET DE CAPPELLA PAPALI IN BASILICA LIBERIANA HABENDIS ET DE SIMILIBUS SUPPLICATIONIBUS IN UNIVERSO CATHOLICO ORBE PERAGENDIS IN HONOREM SANCTI HIERONYMI, ECCLESIAE DOCTORIS, DECIMO QUINTO SAECULO AB EIUS OBITU EXEUNTE,
ET INDULGENTIAE PLENARIA ET PARTIALES CONCEDUNTUR.

 

 

Universis Christifidelibus praesentes Litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. — Cum in honorem sancti Hieronymi, Ecclesiae Doctoris, saeculo quintodecimo ab eius obitu exeunte, Pia Societas, ab eodem nuncupata, pro Evangeliis vulgandis, sibi propositum habeat sollemnia celebrandi, Nos, in eminenti Sedis Apostolicae loco, disponente Domino, collocati, iniuncti Nobis officii munera cupientes salubriter exsequi, hoc laudabile Piae Societatis inceptum, quod ad excitandam provehendamque fidelium pietatem erga eumdem Ecclesiae Doctorem erit summopere profuturum, amplissime probamus. Hieronymus enim, licet Stridone in Pannonia natus, in hac alma Urbe Nostra studiis litterarum sacrarum que disciplinarum vacavit, et postea diu sancti papae Damasi scriba atque a secretis perdiligens assiduusque fuit. Inter praestantissimis vero antiqui aevi christiani scriptores nemo forte reperiatur, qui acrius fidei morumque integritatem adversus haereticos et pravos christianos tuitus sit; at omnium consensu habetur et colitur Doctor Maximus Sacris Scripturis explanandis atque interpretandis, et Vulgata, quam eius studiis et laboribus Ecclesia debet, non modo est, Concilii Tridentini decreto, authentica declarata et usu ecclesiastico recepta, sed etiam a doctis viris cotidie pluris aestimatur. Quam ob rem Piae Societatis, quae patrocinio ac praesidio Magistri omnium latinorum Sacrae Scripturae interpretum utitur, visum est Nobis merito commendare propositum, quod supra memoravimus, saecularia sollemnia celebrandi in Patriarchali Basilica sanctae Mariae Maioris, vulgo « Liberiana »: in quam, ut e constanti hominum memoria testimoniisque fide dignis colligitur, temporibus expeditionibus Crucigerorum a sepulcro Bethlemitico translatum est corpus sancti Doctoris, ibique servatur et pie colitur. Ut igitur, in hisce saecularibus sollemnibus, Piae Societati a sancto Hieronymo, de Evangeliorum divulgatione tam praeclare meritae, gratificemur, et simul sancti Doctoris cultum magis magisque apud Christifideles provehamus, statuimus peculiari voluntatis Nostrae significatione faustae commemorationis laetitiam ac sollemnitatem augere. Itaque decernimus iti Liberiana Basilica, diebus decimo septimo, octavo et nono mensis decembris, hoc anno, triduanas haberi supplicationes, et, ad liturgiae splendorem amplificandum, postremo ex tribus die, id est decimo nono, Missam et alia divina officia in eodem templo in Pontificalibus celebranda, etsi Nobis absentibus, super altare maximum, Summis Pontificibus reservatum, peragi, adstantibus Emis ac Revmis S. R. E. Cardinalibus, nec non RR. DD. Praelatis, qui ius habent ad Cappellas Papales conveniendi, tamquam si coram Nobis Sacra illa celebrarentur. Licentiam tamen huiusmodi, per has Apostolicas Litteras, uti mos est, pro hac vice tantum concedimus atque impertimur. Ut sollemnia autem, quae supra diximus, uberiore cum spirituali emolumento celebrentur, largimur ut omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, qui, vere poenitentibus et confessis ac sacra Communione refectis basilicam sanctae Mariae Maioris, ultimo sollemnium praedictorum die, devote visitaverint vel Sacris inibi, ob hanc causam peractis, interfuerint, ibique de more pro Christianorum principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione ac sanctae Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, plenariam, semel tantum, omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Itemque iisdem Christifidelibus, qui, duobus triduanae supplicationis praecedentibus diebus, praedictam basilicam devote visitaverint, ibique, corde saltem contriti, ut supra oraverint, septem annos et totidem quadragenas de iniunctis eis, seu alias quomodolibet debitis poenitentiis, in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicari posse indulgemus. Quo autem huius decimiquinti saecularis anni commemoratio fructuosior ac sollemnior exsistat, optamus ut, intra annum a tricesimo die huius mensis septembris, in toto orbe catholico, quo et tempore et modo cuique Episcopo videbitur, sollemnis similis in honorem sancti Hieronymi, Ecclesiae Doctoris, triduana supplicatio fiat: cui quotquot interfuerint, eis omnibus et singulis indulgentias, quas et uti supra memoravimus, usitatis condicionibus, lucrari licebit. Quam triduanam supplicationem in dioecesibus peragendam aliave sollemnia vehementer cupimus ut praecipue promoveant sodales Societatum a sancto Hieronymo, sicubi exsistant, Academiae theologicae et quotquot in Seminariis et in studiorum Universitatibus rei biblicae vacant, ut magnus iste Sanctus ipsis non solum caelestis solatii copiam, sed idonea quoque auxilia benigne a Deo imploret ad recte Sacram Scripturam interpretandam, ab adversariis tuendam fructuoseque meditandara. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus ac Litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, ceterisque contrariis quibuslibet.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die xv mensis septembris, anno MCMXX, Pontificatus Nostri septimo.

P. Card.GASPARRI
a Secretis Status


*A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 438-440

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana