Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVAE URBIS*

IN SLOVENIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOVAE URBIS.

 

 

Commodioribus condicionibus exstantibus in Slovenia, aptare studemus ibi ecclesiastica instituta. Cum igitur nuper Venerabilis Frater Aloisius Uran, Archiepiscopus Labacensis, audita Conferentia Episcoporum Sloveniae, ad efficacius consulendum spiritalibus christifidelium necessitatibus, postulaverit ab Apostolica Sede ut ex parte sibi concreditae circumscriptionis nova conderetur dioecesis, Nos huiusmodi propositum mature ponderavimus et, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Sanctis Abril y Castelló, Archiepiscopi titulo Tamadensis atque in Slovenia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, excipiendum iudicavimus.

Quapropter de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus ex territorio archidioecesis Labacensis partem quae amplectitur Vicariatus foraneos vulgo dictos: Črnomelj, Kočevje, Leskovec, Novo Mesto, Trebnje et Žužemberk, insuper etiam paroeciam vulgo nuncupatam Dole, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Novae Urbis nomine appellandam.

Huius novae dicionis sedem in urbe Novo Mesto statuimus ac templum Deo in honorem sancti Nicolai dicatum in hac urbe situm ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem obnoxiam facimus Congregationi pro Episcopis atque suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Labacensi eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normam Iuris Canonici expediantur.

Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Sanctem Abril y Castelló, Archiepiscopum titulo Tamadensem atque in Slovenia Apostolicum Nuntium, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 6, pp. 429-430

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana