Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BURKINAE FASANAE ET NIGRIS*

NUNTIATURAE APOSTOLICAE BURKINAE FASANAE ET NIGRIS
NOVA SEDES IN URBE UAGADUGUENSI CONDITUR.

 

 

Burkinae Fasanae et Nigris fideles precibus Nostris prosequimur singularique sane cura, ut Deo iuvante eximios fidei cotidianique christiani itineris fructus edere possint. Eodem tempore non sine laetitia asseveramus publicas necessitudinis rationes inter Sedem Apostolicam et Nigrim iam ab anno MCMLXXI, nec non inter Sedem Apostolicam et Burkinam Fasanam ab anno MCMLXXIII feliciter vigere et prosperare. Nunc quidem, maiori etiam spiritali bono fıdelium ibi commorantium prospicientes, audita Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate, harum Litterarum virtute Nuntiaturae Apostolicae Burkinae Fasanae et Nigris novam sedem in urbe Uagaduguensi, in Burkina Fasana, constituimus, factis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum ad normam iuris propria sunt.

Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iunii, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 9, pp. 783-784

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana