Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SINUVITULLENSIS-MIRAGOANENSIS*

IN HAITIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
SINUVITULLENSIS-MIRAGOANENSIS

 

 

De spirituali cogitans christifidelium sibi commissorum emolumento, quod sane Nobis iustum est et consentaneum, Venerabilis Frater Ioannes Alexander Verrier, Episcopus Caiesensis, audita Conferentia Episcoporum Haitiae, ad pastoralem operam efficacius explendam nuper postulavit ab Apostolica Sede ut ex parte sibi concreditae circumscriptionis nova conderetur dioecesis. Quamobrem Nos, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Marii Giordana, Archiepiscopi titulo Minorensis atque tunc in Haitia Apostolici Nuntii, audita sententia Congregationis pro Episcopis, huiusmodi consilium excipiendum iudicavimus.

Quapropter de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis seiungimus a dioecesi Caiesensi integrum territorium civilis regionis vulgo dictae « Departement des Nippes », atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Sinuvitullensem-Miragoanensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus praefata civilis regio ad praesens terminatur.

Huius novae dicionis sedem in urbe vulgari sermone appellata Anse-à-Veau statuimus ac templum paroeciale ibidem Deo dicatum in honorem sanctae Annae, matris Beatissimae Virginis Mariae, ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Portus Principis eiusque Episcopum pro tempore subdimus metropolitico iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae Metropolitanae. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.

Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Bernarditum C. Auza, Archiepiscopum titulo Suacinensem atque in Haitia Apostolicum Nuntium, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.

Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Iulii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 594-595

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana