Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAMASSARIENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CAMASSARIENSIS

 

Ad spirituale bonum Christifidelium aptius fovendum, Venerabilis Frater Noster Gerardus Maiella S.R.E. Cardinalis Agnelo, Archiepiscopus Metropolita Sancti Salvatoris in Brasilia, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petivit ut, distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua, nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Apostolica Nostra potestate sequentia decernimus.

Ab archidioecesi Sancti Salvatoris in Brasilia separamus territorium, prout praesens civili lege circumscribitur, municipiorum: Camaçari, Candeiais, Dias D’Avila, Madre de Deus, São Francisco do Conde, São Sebastão do Passe, Simões Filho et Terra Nova; atque ex ita distractis municipiis novam dioecesim Camassariensem constituimus.

Sic conditae dioecesis Camassariensis sedem in urbe Camaçari ponimus, templumque paroeciale ibi situm, Deo in honorem Sancti Thomae Duroverni dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, in qua quidem Canonicorum Capitulum, ad iuris normam, iubemus institui. Praeterea novam dioecesim Camassariensem suffraganeam facimus metropolitanae Ecclesiae Sancti Salvatoris in Brasilia eiusque Episcopum, metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, quem diximus, vel, ipso absente, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram, hisce Apostolicis sub plumbo Litteris datam ac rite subsignatam, nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo, Pontifıcatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

MARCUS card. OUELLET
Congr. pro Episcopis Praef.



Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 1, pp. 5-6

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana