Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CEIBENSIS*

IN HONDURIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CEIBENSIS

 

 

Cum ad provehendam aeternam salutem gregis Dominici in Honduria eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut, quodam territorio seiuncto a dioecesi de Sancto Petro Sula, nova constitueretur Ecclesia, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Aloisii Bianco, Archiepiscopi titulo Faleronensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, scientes Venerabilem Fratrem Angelum Garachana Pérez, C.M.F., sacrorum Antistitem de Sancto Petro Sula una cum presbyterio suo idonea pastoralia suscepisse incepta ad tam faustum eventum parandum, talem sententiam libentius ratam habemus atque summa Apostolica Nostra potestate haec decernimus. A dioecesi de Sancto Petro Sula separamus territorium regionum Atlántida et Islas de la Bahía; ex eoque novam condimus dioecesim Ceibensem, quam metropolitanae Sedi Tegucigalpensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate La Ceiba templumque Sancti Isidri Labrador, ibidem exstans, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Aloisius Bianco, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontifıcatus Nostri septimo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 2, pp. 85-86.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana