Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

BENEDICTUS XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
 QUIBUS SUMMUS PONTIFEX
RETTULIT IN ALBUM BEATORUM
SERVOS DEI

Ladislaum Findysz,
Bronislaum Markiewicz
atque Ignatium Kłopotwoski

 

Nos, vota Fratrum Nostrorum
Casimiri Górny, Episcopi Rzeszoviensis,
Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum,
Sławoj Leszek Głódź, Archiepiscopi-Episcopi Varsaviensis-Pragensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu
multorumque christifidelium explentes,
de Congregationis de Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus
ut Venerabiles Servi Dei
Ladislaus Findysz,
Bronislaus Markiewicz,
Ignatius Kłopotowski
Beatorum nomine in posterum appellentur
eorumque festum:
Ladislai Findysz die vicesima tertia Augusti,
Bronislai Markiewicz die tricesima Ianuarii,
Ignatii Kłopotowski die septima Septembris,
in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quarto mensis Iunii pro die beatificationis undevicesimo huiusce mensis, anno Domini bis millesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana