Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS Raphaëli Guízar Valencia
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Cum mortuus fuero, petam a Domino Deo nostro ut missiones ad incolas Verae Crucis ex caelis habere possim ».

Haec verba, prolata a beato Raphaële Guízar Valencia, magnum eius zelum apostolicum ostendunt itemque eximiam caritatem, quae induxerunt eum ut sese indesinenter navitati evangelizatrici dedicaret. Nam ipse, presbyterale deindeque episcopale exercens ministerium, indefessus fuit praedicator missionum popularium et, conscius munus suum non esse humanam docere sapientiam, sed Verbum Domini tradere (cfr Conc. Oecum. Vat. II, Presbyterorum Ordinis 4), sustinuit persecutiones et omne genus sacrificii quo melius proprium expleret officium.

Hic intrepidus Christi testis natus est die XXVI mensis Aprilis anno MDCCCLXXVIII in loco Cotija, dioecesis Zamorensis, in Mexico, ex familia opibus ac religiosa fide praedita. Postquam una cum fratre Antonio scholam frequentasset Sancti Simeonis, quam regebant sacerdotes ex Societate Iesu, ibidem ingressus est collegium ad humanistica studia complenda. Deinde aliquid temporis degit in familia, quo Dominicam melius discerneret vocationem. Confirmata vocatione ad sacerdotium, ingressus est Seminarium Zamorense ubi studio excelluit in doctrina ediscenda et spiritu pietatis. Presbyter ordinatus est anno MCMI.

Vix recepta ordinatione, Episcopum Zamorensem in pastoralibus visitationibus comitari coepit. Moderator fuit spiritus apud Seminarium Zamorense et canonicus ecclesiae Cathedralis.

Anno MCMIII instituit Congregationem Dominae Nostrae a Spe, ad habendas gratis missiones ad populum apud dioeceses pauperiores et clero egentes; et huius operae moderamen suo credidit fratri. Attamen hoc Institutum brevi tantum tempore duravit, maxime obdifficiles condiciones sociales et politicas in quibus tunc Mexicum versabatur. Insuper varia constituit collegia, ut iuvenibus christianam providerent institutionem. Anno MCMVII, propter falsas criminationes in se illatas, suspensus est a divinis; ad huiusmodi tribulationem perferendam subsidium invenit in oratione atque, acerbam hanc quoque patiens condicionem, oboedientiam erga Ecclesiam eiusque Superiores manifestare perrexit. Hac condicione superata, innovatis viribus missionibus incubuit et ad catholica instituenda acta diurna subsidia quaerenda curavit.

Post initam Mexicanam eversionem suam in dioecesim revertere nequivit obfurentem persecutionem contra Ecclesiam eiusque ministros, ac magna cum abnegatione et caritate aegrotantium et morientium assistentiae se dicavit; ut omnes Domino reconciliati morerentur, ipse Viaticum semper secum ferebat, etiamsi ita se periculo subiceret ut eius sacerdotalis status revelaretur. Saepe morte damnatus, Mexicum relinquere debuit et in Foederatis Statibus Americae, in Guatimala et Cuba commorari. Etiam in terra aliena fecundum explicavit apostolatum. Anno MCMXIX, dum in Cuba moraretur, electus est Episcopus Verae Crucis, quo mense Ianuario insequentis anni pervenit. Statim ut in dioecesim venit, obire debuit graves calamitates terraemotu suscitatas. Ipsemet invisit partes magis percussas et, ut indigentibus subveniret, suum dono dedit anulum episcopalem omnemque pecuniam quam dioecesis ad eius nominationem celebrandam destinaverat. Ex duodeviginti annis episcopatus per octo tantum annos in propria dioecesi operari potuit, ad exsilium coactus a publicis auctoritatibus. Attamen valuit tres complere pastorales visitationes, licet communicationis difficultatibus, absque viis, longinquis spatiis, temporis inclementia suaque valetudine in dies debiliore. Has peragebat visitationes ferventer proclamans Dei Verbum, incumbens reparandis irregularibus familiarum condicionibus, aegrotos visitans ac praebens iis consolationem, administrans sacramenta. Diuturnas horas degebat in confessionali, peccatoribus ostendens magnalia divinae misericordiae. Etiam periodo exsilii conabatur suo cum populo communicare per frequens epistolarum commercium. Omnem superavit difficultatem se fiduciose committens Providentiae.

Reaedificavit Seminarium, quod ipse appellabat « pupillas oculorum » et asserere consueverat: « Episcopus potest carere mitra, baculo et etiam cathedrali templo, sed numquam Seminario, quoniam a Seminario futurum pendet eius dioecesis ». Per sacerdotes enim ipse lumen Christi omnibus ferebat. Dominum supra omnia dilexit et hunc amorem aliis transfundere valuit, ita ut vocaretur « movens corda ». Per orationem devotionem coluit erga Eucharistiam, Sacrum Cor et Virginem Mariam; per lectionem et meditationem Sacrae Scripturae consecutus est altiorem in dies cum Deo coniunctionem et in Eo invenit virtutem ad rectam gerendam conversationem inter plurimas quoque difficultates. Fideli laetoque christianarum virtutum exercitio sublime perfectionis culmen est consecutus. Fidem semper ostendit nec viribus pepercit ad eam propagandam. Magisterio Ecclesiae obsequenter adhaesit et, ut cuncti christianam agnoscerent doctrinam, catechismum exaravit valde simplicem, continentem quaestiones et responsiones. Singulari modo sollicitum se praebuit atque caritate plenum erga indigentes, ita ut appellaretur « Episcopus pauperum ».

Miram ostendit prudentiam in dioecesi regenda, etiamsi in rerum incommodis operaretur. Fuit sapiens moderator spiritus. Spiritu iustitiae se gessit et coram civilibus auctoritatibus reverentiam manifestavit et reconciliationis voluntatem, quin in adulationem nec in alicuius generis obligationes incideret. Fortis fuit in difficultatibus, prorsus simplex et sobrius in modo sese gerendi. Domino se dedit sine exceptione, vestigia sequens Christi oboedientis, pauperis et casti.

Plurimae vexationes, coniunctae simul cum morbis qui pridem affligebant eum, in dies condiciones eius valetudinis in peius ruebant. Die VI mensis Iunii anno MCMXXXVIII aeternam attigit beatitudinem, quam firma spe in terrestri suo itinere affectaverat.

Latam propter eius sanctitatis famam mense Iulio anno MCMLII beatificationis canonizationisque Causa incohata est. Rebus iure statutis peractis, Decessor Noster, Dei Servus Ioannes Paulus II, die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV Beati titulo eum sollemniter decoravit. Die XXVIII mensis Aprilis huius anni MMVI facultatem fecimus de miraculo decretum evulgandi. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio die I mense Iulio huius anni coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XV insequentis mensis Octobris Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Raphaëlem Guízar Valencia, Philippum Smaldone, Rosam Venerini et Theodoram Guérin Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos debite venerati sumus novum Sanctum, virtutes extollentes eiusque merita, praesertim impensum studium apostolicum in propaganda christiana fide, eius firmam spem et immensam caritatem, prudentem dioecesis moderationem, ac denique heroicum exemplum deditionis aegrotis, pauperibus cunctisque indigentibus.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die quinto decimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo sexto, Pontificatus Nostri altero.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 6, pp. 401-403

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana