Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS MARIAE EUGENIAE A IESU
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Sapientia « in se permanens omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit ».

Dei Sapientia in universo ipso,in eiusdem variis pulchrisque elementis,manifestatur,at eius maximo artificio facta opera,ubi multo magis eius venustas et magnitudo exstant,sunt sancti. Haec inter summi pretii opera annumerandam esse putamus Beatam Mariam Eugeniam a Iesu (saeculari nomine Annam Eugeniam Milleret de Brou appellatam),quae sivit ut Spiritus Sanctus eius in corde Christi vultum insculperet idque studio in Dei regnum diffundendum repleret; sic suo in ambitu Evangelii lumen effundere voluit,cum in novas generationes,iuvenes feminas potissimum,christianas institutiones intellectus,morum et spiritalitatis inferret.

Prudens haec mulier Metis die XXV mensis Augusti anno MDCCCXVII divite familia orta est,quae eam in officii conscientia,responsalitate probitateque instituit,sed Dei semitas non demonstravit,licet eam baptizari sivit. Ad societatis consuetudinem post festinatam praeparationem primum Christi Corpus suscepit. Sed illa occasione id spiritaliter maxime est experta,quod usque memoria tenuit his verbis: « A Deo meo capta,anima mea ceteras res obliviscebatur ... nihil praeter Deum adesse animadverti ». Paulo post mala ob tempora totum patrimonium amisit pater. Rei familiaris iactura dissentiones secum tulit et parentum seiunctionem. Beata Lutetiam Parisiorum secuta est petentem matrem. Post non multum tempus mater obiit, ideo Anna Eugenia adulescens quindecim annorum familiae cuidam diviti lautaeque est commissa. Deliciae saltationesque aequare non potuerunt eiusdem animi optata, neque vitae postulatis congruenter respondere. Hac in rerum condicione fidei lux eius vitam collustrare coepit. Magis ac magis Dei mysterio gratiaeque agenti occurrens,post concionantem Patrem Henricum Dominicum Lacordaire O. P. auditum se ad Christum convertit. Ratione,fide caritateque perducta,perstudiose angustae sanctitatis semitae iter incohavit, precationem,contemplationem apostolatumque usque coniungens. Christi Iesu enim amicitia ab Evangelio testificato atque ab animarum salvandarum actione seiungi non potest. Una cum presbytero Theodoro Combalot Congregationem Sororum ab Assumptione Beatae Mariae Virginis condidit,quae societatem per mentium evangelizationem necnon inter culturam fidemque compositionem commutaret. Vesperi die XXX mensis Aprilis anno MDCCCXXXIX,una cum alia eiusdem aetatis iuvene,Beata in diaeta quadam habitare coepit,quae prope est Ecclesiae Sancti Sulpicii Lutetiae Parisiorum.

Semen sic iactum est novi Instituti,quod,prudenter a conditrice perductum, celeriter in Gallia diffusum est, transgrediens mox Europae fines. Anno MDCCCLVIII Mater Maria Eugenia generalis Antistita per totam vitam electa est. Difficultates,dissensiones complures atque omnium generum probationes passa est. Ipsa est adiuta ab Emmanuele dā€™Alzon,Vicario generali Nemausensis dioecesis ipsoque spiritali suo moderatore qui postea Congregationem Augustinianorum de Assumptione condidit. Haec omnia eiusdem laetitiam,eo quod Deo, Ecclesiae mundique famulatui erat consecrata, non abstulerunt. Precatio « Adveniat regnum tuum » eiusdem vitae Congregationisque fuit propositum. Novisse et amare Christum, efficere ut is cognosceretur et amaretur, Ecclesiae et Dei regni praesentiam in societate dilatare cotidie studuit, quod idem verbo exemploque spiritalibus suis filiabus inculcavit. Dei coniunctionem apostolatumque precatione, Eucharistia celebrata adorataque atque filiali erga Virginem Mariam devotione, quam sub mysterio eiusdem in caelum assumptionis coluit,aluit. Ecclesiam et Romanum Pontificem dilexit. Scripsit enim: « Oportet Ecclesia sua in doctrina, suis in moribus, sua in historia, suis in traditionibus, suis in devotionibus diligatur; oportet in omnibus quae nobis praebet,in omnibus quae fuerunt et quae sunt diligatur ». Haec praecepta suae Congregationi reliquit,cum Dominus ad se die X mensis Martii anno MDCCCXCVIII eam vocavit.

Sanctitatis fama,quam viva habuit, post mortem producta est, idcirco Archiepiscopus Parisiensis anno MCMXXXIV beatificationis canonizationisque Causam incohavit. Anno MCMLXI decretum super virtutibus heroum in modum exercitis et anno MCMLXXIV decretum de miraculo prodierunt. Beatificationis ritus die IX mensis Februarii anno iubilari MCMLXXV evenit. Die XVI mensis Decembris anno MMVI facultatem Congregationi de Causis Sanctorum fecimus decretum de miraculo evulgandi,Beatae intercessioni adscripto. Exinde die XXIII mensis Februarii huius anni,Patribus Cardinalibus et Episcopis suffragantibus,in Consistorio coadunatis,statuimus ut Beatae Mariae Eugeniae a Iesu canonizatio die III mensis subsequentis Iunii celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis,ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Georgium Preca, Simonem de Lipnica,Carolum a Sancto Andrea Houben et Mariam Eugeniam a Iesu Milleret Sanctos esse decernimus et defı`nimus,ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Hanc praestabilem mulierem,quae ad fidem et culturam conciliandas sibi proposuit Evangelium nuntiare,cum omnibus adstantibus Nosmet Ipsi primi invocavimus et omnes hortati sumus ad ipsius exempla imitanda.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in futurum tempus vim habeant, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae,apud Sanctum Petrum,in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis,die tertio mensis Iunii,anno Domini bismillesimo septimo,Pontificatus Nostri tertio.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 6, pp. 361-364

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana