Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTI XVI
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE DECRETALES

quibus beato Georgio Preca
Sanctorum honores decernuntur

 

 

« Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt » (Io 16, 15). His verbis Dominus Iesus affirmavit Deum in Se « omnem plenitudinem » posuisse (cfr. Col 1, 19), quapropter ii qui vivunt in communione cum Filio, divitias participant quae a Patre descendunt. Itaque sanctitas Christi, Sancti et Iusti (cfr. Act 3, 14) moratur in eius fratribus qui eam testantur in amicitia cum Eo inque ministerio Evangelii. Amicus Christi testisque sanctitatis quae a Patre descendit per Christum in Spiritu Sancto fuit presbyter Georgius Preca, catechismi apostolatusque laicorum apostolus, qui primus Melitensis populi filius in Sanctorum album a Dei Ecclesia inscribitur.

Sanctus hic presbyter natus est die XII mensis Februarii anno MDCCCLXXX Valettae in archidioecesi Melitensi. Vita divina insita ipsi in baptismate, quod paucos dies natus recepit, crevit in eo floride et facta est arbor alta fructibusque bonitatis abundans. In oppido mercatorio Hamrun, quo familia eius transmigraverat, Beatus Georgius Confirmationem suscepit et Primam Communionem. Cum adhuc studio incumberet theologiae et sacerdotium affectaret, suum apostolatum exercere coepit inter iuvenes. Post presbyteralem ordinationem, qua est insignitus die XXII mensis Decembris anno MCMVI, veluti suum propositum adhortationem sumpsit apostoli Pauli ad Timotheum: « Quae audisti a me [...], haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere » (2 Tim 2, 2). Compulsus ideo voluntate regnum Dei dilatandi, anno MCMVII fundamenta iecit Societatis Doctrinae Christianae, cuius membra erant iuvenes laici viventes secundum Evangelium ac sibi proponentes docere populum veritates fidei. Hoc opus, constitutum super petram fidelitatis erga Summum Pontificem, nomen habuit M.U.S.E.U.M. quod acrostichus fuit invocationis: « Magister, utinam sequatur Evangelium universus mundus! ».

Anno MCMX Beatus condidit sectionem femininam Societatis Doctrinae Christianae, adiuvante Ioanna Cutajar. Progrediente tempore, clarius in dies manifesta fuit natura et missio huius Fundati Operis, unde floruit societas operariorum caelibum plane incumbentium apostolatui catechesis sive puerorum sive adultorum. Ipsi vitam degebant strictam servantes disciplinam, modestiam in vestibus, assiduitatem in brevibus precibus memoria repetendis quindecim quoque temporis momentis, horam catechesis cotidie tradendae in centris fere omnibus apertis in paroeciis insularum Melitensium, ac denique una cum hora institutionis permanentis sociorum.

Sicut frequenter accidit Dei operibus, haec quoque Fundatio per viam crucis gradi debuit. Anno MCMIX Beatus mandatum recepit (postea revocatum) ut omnia centra Societatis clauderet. Quosdam post annos divulgata sunt scripta ignominiosa, quibus Beatus eiusque filii cum patientia et mansuetudine responderunt. Exstiterunt etiam alia discrimina, sed die XII mensis Aprilis anno MCMXXXII Opus canonice erectum est. Beatus indefatigatus fuit evangelizator insularum Melitensium. Copiose largitus est panem verbi Dei sive per praedicationem oretenus sive plurima per scripta. Dei populo inserviit devota celebratione sanctae Missae et sacramentorum, consiliis, spiritali moderatione et exemplo suae vitae sacerdotalis. Effatum Evangelii Ioannei « Verbum caro factum est » (Io 1, 14) animam eius et missionem conduxit. Aluit ardentem amorem in Deum, Iesum, Ecclesiam et Virginem Mariam, quam coluit praesertim sub titulis B.M.V. de Monte Carmelo et Matris Boni Consilii. Consolationem habuit videns expansionem suae Fundationis in Australia. Vitam suam terrestrem conclusit die XXVI mensis Iulii anno MCMLXII, veneratione circumdatus et affectu suorum filiorum spiritalium populique Melitensis.

Causa eius beatificationis et canonizationis incohata est Melitae anno MCMLXXV. Anno MCMXCIX promulgatum est Decretum de virtutibus heroico in gradu exercitis atque anno MM Decretum de miro. Veneratus Noster Decessor Servus Dei Ioannes Paulus II die IX mensis Maii anno MMI decoravit eum Beati titulo itineris apostolici Melitae tempore. Die XXII mensis Februarii hoc anno MMVII promulgatum est coram Nobis Decretum de novo miraculo intercessioni beati Georgii ascripto. Insequenti autem die, id est XXIII mensis Februarii, faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque in Consistorio coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die III proximi mensis Iunii Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Georgium Preca, Simonem de Lipnica, Carolum a Sancto Andrea Houben et Mariam Eugeniam a Iesu Milleret Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos laudavimus novum Sanctum, Melitensis populi praestantem filium, virtutes eius comprobantes et merita, praesertim in actuosa evangelica praedicatione, catechesi populo christiano tradenda et laicis cooperatoribus paterna cum caritate ac firma fide catholica moderandis.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in sollemnitate Sanctissimae Trinitatis, die tertio mensis Iunii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rosetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 1, pp. 5-7

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana