Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO SIGISMUNDO FELICI FELIŃSKI,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus quasi somniantes. Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis” » (Ps 126, 1-2).

Psalmus CXXVI de gaudio Hebraeorum nobis loquitur, qui Ierusalem post exsilium in Babilonia redeunt. Beatus Sigismundus Felix Feliński, Archiepiscopus titulo Tarsensis, olim Varsaviensis, in exsilio extra suam archidioecesim XX annos fuit atque iurisdictione episcopali omnino privatus. Luctuosa vixit partitionis Poloniae tempora atque sequentis mentis adversus catholicos novorum dominantium.

Die I mensis Novembris anno MDCCCXXII in Wojutyn, prope Luceoriensem urbem, in terra videlicet quae olim ad Regnum pertinebat Poloniae, tunc sub dominatione Russiae et hodie in Ucraina invenitur. Eius familia, nobilis stirpis, patriam ferventer amabat. Quamobrem eius mater in Sibiriam inter annos MDCCCXXXVIII et MDCCCXLIV est deportata. Expletis studiis gymnasii, curricula mathematicae apud Universitatem Studiorum Imperialem Moscuae frequentavit, atque anno MDCCCXLVII apud Sorbonensem Universitatem studiis Lutetiae Parisiorum se dedit. Anno MDCCCLI Beatus Sigismundus Felix Feliński in patriam se contulit. Seminarium dioecesanum ingressus est Zytomeriense atque curricula apud Academiam Ecclesiasticam Romanam- Catholicam Petroburgi adimplevit. Die VIII mensis Septembris anno MDCCCLV sacerdos est ordinatus. Anno MDCCCLVII, Petroburgi, refugium condidit pro pauperibus atque Congregationem Familiae Mariae. Eius ingenium, infatigabilis industria apostolica atque altissima sacerdotalis ratio cogitandi et vivendi ita aestimatae sunt, ut die VI mensis Ianuarii anno MDCCCLXII Beatus Pius IX eum Archiepiscopum nominaret Varsaviensem. Die XXVI mensis Ianuarii eiusdem anni Petroburgi est consecratus atque die IX mensis Februarii Varsaviam venit, funesto tempore pro Ecclesia et Poloniae natione. Quattuor ante menses omnia catholica templa clausa erant. Novus Archiepiscopus, die XIII mensis Februarii anno MDCCCLXII, cathedrale templum reconsecravit et omnia capitis urbis sacra templa aperuit cum celebratione LX horarum et expositione Sanctissimi Sacramenti. Amore erga Eucharistiam per totam eminuit vitam, sicut etiam sollicitudine de clero parando, de Seminariis reformandis, de catechesi populo tradenda. Animator fuit missionum popularium, sedulam adhibuit curam de orphanis et pauperibus, pro quibus refugium condidit et scholam. Spiritum unitatis et solidarietatis in Episcopatu Poloniae augere conatus est atque operam dedit altiori cum Summo Pontifice nexui, in lucem scriptis et verbis proferens unitatem fidelium, cleri et episcoporum totius orbis cum Ecclesiae Capite. Navitas eius pastoralis a civilibus auctoritatibus tunc dominantibus in Polonia aegre ferebatur, ita ut die XIV mensis Iunii, transactis videlicet tantummodo XVI mensibus ab eius gubernio in archidioecesi, primum deportatus est, deinde exsiliatus in Iaroslaviam, prope Volgam. In exsilio XX mansit annos, semper Romano Pontifici fidelis, cui suam concredidit condicionem, ad oboedientiam omnimode paratus. In exsilio spiritale prosecutus est humanumque ministerium pro catholicorum ibi commorantium bono atque illorum qui iam in Sibiria exsules erant, ubi sacram etiam fundavit aedem. Ob eius indolem misericordiae et immensam in Divinam Providentiam fiduciam, obamorem et devotionem erga Beatam Mariam Virginem, Matrem Dei, aestimationem ex parte incolarum non catholicorum eiusque custodum sibi conciliavit.

Etiamsi e custodia liberatus erat, in dilectam Varsaviam redire non potuit et postremos XII annos vitae suae transegit in loco v.d. Dzwiniaczka, Galiciae regionis, Leopolitana in archidioecesi, hodie in Ucraina, tunc subAustr iaca dominatione. Iterum in exsilio apostolicae industriae inter agricolas se dedit, sollicitus de spiritali et materiali bono tum Polonorum ibi commorantium tum Ucrainorum, ritus Byzantini et Latini. Etiam in Dzwiniaczka primam condidit pro pauperibus scholam, primam aperuit domum pro infantibus, sacram aedificavit aedem atque conventum pro Sororibus Familiae Mariae. Omnibus usus est instrumentis ad generationem formandam, in qua regnaret concordia, unitas et aestimatio prae diversitate linguarum, culturarum et religiosorum rituum. Beatus, die XVII mensis Septembris anno MDCCCXCV, Cracoviae pie in Domino obdormivit, post brevem et acerbum morbum, heroicum praebens exemplum serenitatis, patientiae in cruce baiulanda et magnae humilitatis. Eius exsequiae ingentem ecclesialem nationalemque constituerunt manifestationem.

Fama sanctimoniae qua in vita fruebatur, post mortem ita consolidata est, ut anno MCMI Congregatio Sororum Franciscalium Familiae Mariae primos fecerit gradus ad Beatificationis Canonizationisque sui Fundatoris Causam instruendam. Processus Informativus die XXXI mensis Maii anno MCMLXV a Cardinale Stephano Wyszyński apud Curiam archidioecesis Varsaviae incohatus est et a Cardinale Iosepho Glemp die XXX mensis Ianuarii anno MCMLXXXIV conclusus. Venerabilis Servus Dei et Decessor Noster piissimae memoriae, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, per Decretum die XXIV mensis Aprilis anno MMI promulgatum, declaravit Servum Dei Sigismundum Felicem virtutes heroico modo exercuisse. Idem Pontifex, die V mensis Iulii anno MMII, Congregationi de Causis Sanctorum facultatem tribuit ut Decretum super miraculo promulgaret atque die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae in Polonia ritui praefuit Beatificationis. Intuitu Canonizationis, examini subiecta est Congregationis de Causis Sanctorum sanatio Stephaniae Zelek, sodalis Congregationis Sororum Franciscalium Familiae Mariae a gravi anhaemia aplastica, de qua Inquisitio dioecesana instructa erat anno MMIV. Consilium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum, investigato casu atque attenta sanatione celeri, perfecta et constanti, agnovit eam subluce scientiae medicae inexplicabilem fuisse. Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, die XXVII mensis Iunii anno MMVIII, atque Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, die IV mensis Novembris eiusdem anni, sanationem miraculosam intercessioni Beati Sigismundi Felicis Feliński adscriptam agnoverunt. Nosmet Ipsi facultatem Congregationi de Causis Sanctorum tribuimus, ut Decretum super miraculo die VI mensis Decembris anno MMVIII promulgaret. Die XXI mensis Februarii anno MMIX in sollemni Consistorio Canonizationem Beati Sigismundi Felicis Feliński decrevimus. Hodie igitur, die videlicet XI mensis Octobris anno MMIX, Romae in Basilica Petriana inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Sigismundum Felicem Feliński, Franciscum Coll y Guitart, Iosephum Damianum De Veuster, Raphaelem Arnáiz Barón et Mariam a Cruce Jugan Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

 


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 470-473.

 

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana