BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATO ANDREAE BESSETTE,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
Quibus Beato Stanislao Kazimierczyk Sanctorum honores decernuntur.
« Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus! ” (Is 52, 7) ».
Divina Providentia sanctos viros sanctasque mulieres omni tempore mittere consuevit, qui eius amorem humano generi per praedicationem vitaeque sanctitatem annuntient. Praedicationis quidem ministerium et virtutes beati Stanislai Kazimierczyk, sacerdotis Congregationis Sanctissimi Salvatoris Lateranensis, unicuique nostrum praeclaro sunt exemplo sacerdotalis religiosaeque vitae atque manifestationis Dei bonitatis.
Beatus Stanislaus anno MCDXXXIII natus est a parentibus Matthia Sołtys et Hedvige, ferventibus catholicis, a quibus Casimiriae, hodie intra Cracoviae fines, accuratam accepit christianam educationem. Paroecialem primum frequentavit scholam « Corporis Christi », deinde lauream in theologia consecutus est apud Studiorum Universitatem Iagellonicam Cracoviensem. Anno MCDLVI in Praeposituram ingressus est Congregationis Sanctissimi Salvatoris Lateranensis, ubi religiosa vota nuncupavit. Presbyter ordinatus, praedicator nominatus est eiusdem ecclesiae, in qua catholicae religionis rudimenta didicit, in paroecia videlicet « Corporis Christi ». Munera deinde explevit lectoris, magistri novitiorum atque alterius a priore communitatis. Magno zelo sibi concreditis officiis se dicavit, austeram et afflictam agens vitam. Devotione eminuit erga Passionem Christi, Virginem Sanctissimam, sanctum Stanislaum episcopum et martyrem, suum patronum, ac praecipue erga Eucharistiam, quae cardinem constituit eius spiritualitatis quamque ille indefatigate sua in praedicatione tamquam culmen ostendit christianae vitae uniuscuiusque baptizati. Ab Eucharistico fonte ardentem amorem hausit in Christum et in proximum. Multi ad eum concurrebant, eius peculiari attracti charismate quod ipse in ministerio Verbi, confessionis et spiritualis moderaminis docebat; pauperes quoque et aegroti eius sollicita cura uti potuerunt. Doctrina et virtus, quibus Stanislaus Ecclesiae serviit eamque defendit tempore, quo errores Wyclif et Hus diffundebantur, suam etiam Congregationem Sanctissimi Salvatoris Lateranensis plurimum ditaverunt solidam per institutionem, quam ipse novitiis tradidit, fideliter se inspirans reformatione canonicali de Roudnice anni MCDXXII. Assiduum opus et austera vita brevi tempore eius fregerunt valetudinem. Etenim Stanislaus LVI annos natus die III mensis Maii anno MCDLXXXIX animam exhalavit. Eius exuviae in ecclesia « Corporis Christi » sunt conditae.
Fama sanctimoniae, qua in vita fruebatur, post obitum auxit praesertim ob innumeras gratias apud eius sepulcrum acceptas. Clarissimum ac genuinum signum eiusmodi famae sanctitatis constituerunt peregrinationes ad eius sepulcrum, ad quod videlicet plurimi christifideles accedebant fidenter sibi suisque auxilia et dona divina rogaturi, necnon litaniae et hymni, quos populus sua sponte in eius composuit honorem. Etiam in primis scriptis biographicis apparuit, praeter eius nomen, titulus « beatus ». Incolae Casimiriae semper excolunt eum uti suum caelestem patronum.
Die V mensis Februarii anno MCMLXXXVIII Cracoviae conclusus est Processus super cultu ab immemorabili tempore praestito, qui validus recognitus est per Decretum Congregationis de Causis Sanctorum die XI mensis Novembris anno MCMLXXXVIII editum. Faventes tulerunt sententias Congressus sive Peritorum Historicorum, die XV mensis Ianuarii anno MCMXC, sive Consultorum Theologorum, die V mensis Iunii anno MCMXCII, quas Patres Cardinales et Episcopi confirmarunt super heroicis eius virtutibus in Sessione Ordinaria die I mensis Decembris anno MCMXCII. Decessor Noster beatus Ioannes Paulus II Congregationi de Causis Sanctorum facultatem tribuit ut Decretum super heroicis virtutibus et cultu ab immemorabili tempore ei praestito die XXI mensis Decembris anno MCMXCII promulgaret.
Intuitu Canonizationis, examini subiecta est Congregationis de Causis Sanctorum coniecta sanatio solius oculi Petri Komorowski, quae anno MDCXVII evenit et argumentum exstitit Inquisitionis dioecesanae in Archidioecesi Cracoviensi annis MCMXCV-MCMXCVI. Consilium Medicorum die XXIII mensis Aprilis anno MMIX agnovit huiusmodi eventum sub luce scientiae medicae inexplicabilem fuisse. Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die VIII mensis Iulii anno MMIX, positivum iudicium emiserunt de mira sanatione intercessioni beati adscripta. Eodem modo etiam Patres Cardinales et Episcopi iudicaverunt in Sessione Ordinaria die XXIX mensis Septembris anno MMIX.
Nosmet Ipsi facultatem Congregationi de Causis Sanctorum tribuimus, ut Decretum super miraculo die XIX mensis Decembris anno MMIX promulgaret. Deinde in Consistorio die XIX mensis Februarii anno MMX decrevimus, ut ad Canonizationem beati Stanislai Kazimierczyk, sacerdotis Congregationis Sanctissimi Salvatoris Lateranensis, procederetur Romae, die XVII mensis Octobris anno MMX.
Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: «Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, beatos Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Baptistam Varano Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Dum clari huius viri conspicimus vitam, qui Redemptorem hominum etiam variis in difficultatibus fideliter est secutus, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*AAS, vol. CIV (2010), n.9, pp. 687-690.
© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana