Index   Back Top Print

[ LA ]

 BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE CAMILLAE BAPTISTAE VARANO,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Beata illa creatura quae nullam ob tentationem bonum inceptum neglegit » (Vita spiritualis, IV).

 Hanc beatitudinem humiliter et perseveranter vixit ipsa beata Camilla Baptista Varano, quae invicta restitit mundi illecebris, blanditiis divitiisque cumulati qui ei offerebat vitam nobilem et magnificas nuptias, cupiens e contra sponsa Christi fieri et orationi vacare quae in mundi Ecclesiaeque utilitatem cederet.

Nata est die IX mensis Aprilis anno MCDLVIII, filia Iulii Caesaris Varano, Ducis et Domini Camerinensis, in finibus status pontificii in regione Picena. A iuvenili aetate altos attigit gradus culturae qui, una cum adepta religiosa formatione, reddiderunt eam capacem amplectendi Verbum quod Deus per praedicatores et confessarios ipsi infundebat. Decem circiter annos nata Domino promisit singulis feriis sextis unam saltem versare lacrimam ob eius Passionem. In adulescentia experta est quoque tensionem inter desiderium Dei et cupiditates mundi, gratia tamen divina ad victoriam consequendam adque orationem magis magisque ardentem et transformantem eam conduxit. Etenim caelestibus inspirationibus cumulata, per gradualem ascesim atque constantem progressum spiritualem beata Camilla celeriter pervenit ad summum orationis fastigium. Ab illuminatis franciscalibus confessariis conducta, die XXIV mensis Martii anno MCDLXXIX in vigilia sollemnitatis Annuntiationis votum castitatis emisit, exemplum sequens Virginis Mariae, assequi cupiens per eius intercessionem unam dumtaxat scintillam illius amoris quem ipsa beata Virgo Maria in annuntiatione archangeli Gabrielis experta est. Paulo post, in oratione feriae sextae atque acerbam post interiorem concertationem, pervenit ad decernendum id quod vitam eius mutavit, sicut legitur in eius autobiographia: « Meum liberum arbitrium, quod semper forte ac vividum exstitit, tunc sponte, non vi, tamquam iudex in cathedra sedens ad iudicandum crudele certamen, sententiam tulit adversus me. Et tali affectu animoque decrevi Deo servire quod, si hac ratione necesse fuisset martyrium pati, ego prompte hoc elegissem priusquam huiusmodi consilii me paeniteret » (Vita spiritualis, VII). Sic Camilla, quae in timore Dei et cum metu ipsius castigationis hactenus vixerat, detegere potuit Deum amorem esse qui ipsum creaturae se donat, secundum responsionem Ei redditam. Quapropter exsultans in autobiographia ita scripsit de sua liberatione ab hoc metu: «Tunc timorem ipsius, quo antea perculsa eram, amplius non recordabar, ne ullum quidem recordabar peccati in quod umquam incidissem. Et ex eius verbis necnon ex experientia vere didici quod in me adimpletum est, illud nempe propheticum verbum: “In quacumque die peccator conversus fuerit, ego non recordabor amplius eius culpas” (cfr Ez 18, 22). Idcirco in amore omnis in profundum immergebar » (ibid.). In Camilla, quae interea soror Baptista appellata est post ingressum in Ordinem Sanctae Clarae in monasterio Urbini die XIV mensis Novembris anno MCDLXXXI, ardens ortum est desiderium communicandi dolores interiores quos apud Gethsemani et apud Golgotham Iesus suo in Corde expertus est. Eosdem dolores, qui ex ipso Domini ore narrati erant, descripsit postea in opere cui titulus: « Dolores mentales Iesu in passione eius ». Inde studiose contendit penetrare hoc «mare amarissimum, venenosum, amplissimum, innavigabile » (Vita spiritualis, XII) quo quis ingredi potest solummodo per gratiam Spiritus Sancti, sicut ipsa Beata asserit. Intima cum Christo coniunctio illuminavit et roboravit eius deditionem monasterio, Ecclesiae eiusque urbi. Pluries electa est abbatissa atque Camerini plurimum contulit ad operam reconciliationis socialis. In schola divinae Sapientiae Beata singularem recepit illuminationem de infinito Dei amore, cuius omnis creatura vere indigna est et incapax rependendi, idcirco ea prima se peccatricem profitebatur, declarans se congrue non respondisse plurimis gratiis acceptis atque se paratam esse ut perficeret ea quae in maiorem Dei honorem verterent. Cum ipsa precibus flagitaret pro se «malum pati« , scilicet in animo pati derelictam esse a Deo et ab hominibus sicut Iesus expertus est, Salvator ipse concessit ei ut participaret passiones Cordis eius duobus modis: primum, ab anno MCDLXXXVIII usque ad annum MCDXCIII per Dei silentium vel noctem spiritus, quae ipsi admodum amara fuit probatio, quoniam supervenit postquam ea extraordinarias experta erat illuminationes visionesque; postea, annis MDIIMDIII propter humiliationem exsilii Atriae in Aprutio, quandoquidem Caesar Borgia suo cum exercitu Camerinum invaserat. Hic enim apprehendit et trucidavit eius patrem Iulium Caesarem Varano atque tres fratres. Beata diffuse describit solitudinem quam patiebatur in prima probatione; attamen de doloribus ob affectus familiares numquam querebatur nec invexit in eos qui causa illorum dolorum exstiterunt. Dives in amore Dei, quem in oratione excipiebat atque ex constanti meditatione Sacrarum Scripturarum, beata Camilla Baptista Varano summa caritate dilexit sive sorores monasterii, de quibus « ipsa semper bene cogitabat earumque excusabat defectus« , sicut scripsit testis Antonius Segobiensis, monachus Olivetanus, sive proximos extra suum monasterium, quibus per epistulas aliaque scripta atque per specifıcos gestus fraternae caritatis inserviebat. Similis Moysi in monte precanti qui intercedebat pro populo Israel, Beata pro salute animarum intercedebat, et quemadmodum salus animarum missio est Ecclesiae Christi lesu, ita et ipsa cupiebat ut Ecclesia renovaretur, prout testatur quaedam sodalis eius: « Soror Baptista saepe ita ardet ob desiderium renovationis Ecclesiae ut nec dormire nec manducare nec loquentem audire valeat, quapropter aliquando hac de causa graviter aegrotat ». Suam terrestrem exsistentiam die XXXI mensis Maii anno MDXXIV Camerini explevit.

Fama sanctitatis atque signa statim post mortem eius permoverunt Populum Dei ad illam venerandam, ita ut Decessor Noster Gregorius XVI anno MDCCCXLIII Decretum promulgaverit quo cultum ab immemorabili tempore confirmavit. Nos Ipsi autem die XIX mensis Decembris anno MMV facultatem fecimus Congregationi de Causis Sanctorum decretum promulgandi super virtutibus a Beata exercitis. Ad canonizationem consequendam inde exhibita est apud eandem Congregationem mira quae putatur sanatio puellae Cleliae Ottaviani gravi rachitide affectae cum deformatione ossea. De quo casu perquisitio facta est iam in Processu Apostolico, celebrato in curia archidioecesis Camerinensis annis MDCCCLXXIX-MDCCCLXXXVIII, cuiusque acta iuridice valida agnovit Congregatio Rituum die XVIII mensis Martii anno MDCCCXCI. Huiusmodi approbatio confirmata est decreto Decessoris Nostri Leonis XIII die VIII mensis Aprilis eiusdem anni. De hac inde sanatione incohata est inquisitio dioecesana apud curiam archidioecesanam Camerinensem-Sancti Severini in Piceno annis MMIV-MMVII. Inquisitio obtinuit decretum iuridicae validitatis die XV mensis Februarii anno MMVIII. Consilium Medicorum die XVIII mensis Iunii anno MMIX censuit sanationem esse scientifice inexplicabilem, atque Congressus peculiaris Consultorum Theologorum die XXII mensis Septembris anno MMIX faventem tulit sententiam, ita ut Parres Cardinales et Episcopi, coadunati in Sessione ordinaria die XVI mensis Novembris eiusdem anni, iudicaverint memoratam sanationem a Deo patratam esse per intercessionem beatae Camillae Baptistae Varano. Nosmet Ipsi facultatem fecimus memoratae Congregationi ut decretum super mirum promulgaret die XIX mensis Decembris anno MMIX.

Denique, faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque, in Consistorio die XIX mensis Februarii anni MMX congregatis, statuimus ut canonizationis ritus die XVII insequentis mensis Octobris Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Camillam Baptistam Varano Sanctos esse decernimus et defınimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Nos Ipsi publice laudavimus necnon venerati sumus novam Sanctam, praesertim eximium extollentes et constantem eius amorem in Deum et proximum, sublimem Iesu Christi passionum meditationem assiduamque pro spiritali Ecclesiae omniumque hominum bono orationem. Ipsam quoque nostrae aetatis hominibus uti exemplum ostendimus, pro certo habentes eius spiritale iter, videlicet certamina, desideria et virtutes, valde prodesse cunctis altiorem vitae rationem inquirentibus. Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo septimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 8, pp. 507-510.

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana