Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE IULIAE SALZANO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret » (Ex 35, 36).

Unum quidem fuit beatae Iuliae Salzano, Domini amorem docere eundemque vivere, sic eius dilecti discipuli in ipso Beatae corde legere potuerunt, exemplo cotidiano eius vitae eiusque verbis, ardentis caritatis fidem. Beata Iulia Salzano in oppido Sanctae Mariae Capuae Veteris die XIII mensis Octobris anno MDCCCXLVI quarta ex septem liberis nata est. Quattuor annos nata patrem amisit atque familia eam curis demandavit Sororum sanctae Ioannae Antidae Thouret in loco v. d. San Nicola La Strada (intra fines provinciae Casertae). Itaque earum in domo christianam culturalemque institutionem est adepta. Studiorum curriculis perfectis, diplomate magistrae litterariae est honestata atque anno MDCCCLXV munus docendi Casoriae obtinuit. Oppidum istud eiusque ager in altera saeculi XXIX parte officina facta est sanctorum. Hic beata Iulia eos convenit qui futuri erant sancta Catharina Volpicelli et beatus Ludovicus de Casoria, qui indicia moderationemque ei praebuerunt ad novum institutum religiosum condendum. Cum sacrum Cor Iesu adamaret, inde ab initio pluris magistra est aestimata. Inventionis facultatibus praebita, quam ferventis precationis vita extulit, Spiritu Sancto agente, Congregationem Sororum Catechistarum a Sacro Corde condidit. Compluribus difficultatibus superatis, die XXI mensis Novembris anno MCMV religiosum vestimentum induit et una cum octo sociis vota religiosa nuncupavit. Anno MCMX a Summo Pontifice benedictionem obtinuit novae Religiosae Communitatis. Postea templum Sacro Cordi dicatum aedificavit atque tandem anno MCMXVII de Regula comprobata laetata est: novum Institutum definitive est confirmatum. Eius vocatio ante omnia in educationis provincia versabatur. Dicere solebat: « Soror catechista singulis horis ad parvulos nescientesque instituendos parata esse debet, metiri non debet labores qui hoc ministerio postulantur, immo cupere debet operando mori, si hoc ipsum Deus vult ». Hoc vitae propositum complures dolores ei praebuit, tempore quodam quo populi institutio haud bene existimabatur. Sicut Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II dixit, cum die XXVII mensis Aprilis anno MMIII eam beatam proclamaret, beata Iulia veluti mulier propheta novae evangelizationis est designata. Cum Domini amore flagraret, intellexit inscitiam inter praecipua impedimenta congruae personae humanae progressionis annumerari, atque cum ea profligaretur, non modo christianum, verum etiam humanum progressum futurum. Sic suam propter supernaturalem prudentiam et sapientiam divinitus inspiratam prompta fuit consiliatrix spiritusque moderatrix. In Sacrae Scripturae meditatione pietas innixa est; in Sacrum Cor, sacram Eucharistiam et Virginem Mariam amor effecit ut omnes eius facultates explicarentur, ita ut vitae propositum compleret: « catechesim agam, dum vivam ».

« Bonum diffusivum sui » atque sic Iuliae Salzano virtutes vividam sanctitatis famam etiam eius post mortem reliquerunt, quae die XVII mensis Maii anno MCMXXIX contigit, ita ut die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXXXVII canonizationis Processus initus esset. Iure statutis servatis rebus, Decessor Noster Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II die XXIII mensis Aprilis anno MMII Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis edidit. Idem Summus Pontifex die XX mensis Decembris anno facultatem fecit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum evulgaret, quo mira puellae sanatio, meningite correptae, Venerabilis Dei Servae Iuliae Salzano intercessioni adscripta est. Idem Summus Pontifex die XXVII mensis Aprilis anno MMIII sollemnem beatificationis ritum celebravit. Canonizationis causa, subitaneae, perfectae et perpetuae sanationis eventus est exhibitus, alicuius dominae, affectae gravissimo polytraumate thoracis abdominisque una cum aortae abruptione aliisque vitiis. Die XXVIII mensis Maii anno MMIX Coetus Medicorum, apud Congregationem de Causis Sanctorum coadunatus, declaravit hanc sanationem scientifice inexplicabilem esse. In Peculiari Congressu subsequentis mensis Septembris die XV Consultores Theologi hanc sanationem beatae Iuliae intercessioni tribuerunt; idem Patres Cardinales Episcopique iudicarunt, in Sessione Ordinaria, die XIX mensis Decembris anno MCMIX, coadunati, sic Nos facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum congruum Decretum de miraculo evulgaret. Nos Ipsi in Consistorio, die XIX mensis Februarii anno MMX habito, decrevimus beatae Iuliae Salzano canonizationem, die XVII mensis Octobris eiusdem anni in foro Petriano futuram.

Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Baptistam Varano Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Egregia haec mulier, quae complura pro animarum salute patravit ac miranda dedit virtutum exempla, vitam insumpsit in evangelizationis apostolatu catechesim pauperibus et humilibus tradens; itaque non modo fidelibus est colenda, verum etiam imitanda, ita ut spectatae illius virtutes magno sint hodiernae societati documento, quo expeditius Verbum Dei intellegat et in rectam viam induci valeat.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 12, pp. 784-786.

 

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana