BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATAE ANNAE SCHÄFFER
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.*
« Carissimi ... quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes » (1 Pt 4, 12-13).
Sancto Petro Apostolo his verbis suadente, Beata Anna Schäffer itidem experta est virtutem Crucis Domini, ex cuius potentia magna cum fide et caritate vixit. Immo doloribus fere inenarrabilibus afflicta, illa demonstravit quomodo, etsi corporis cruciatibus laborans, Christi pace frui posset.
Beata Anna Schäffer orta est die XVIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXII in oppido vulgo Mindelstetten prope Ratisbonam in Germania. Inde a pueritia attentam se praebuit virtutibus spiritualibus et orationi necnon diligentem tam in pensis domesticis quam in studiis. Primam suscepit sanctam Communionem die XII mensis Aprilis anno MDCCCXCIII, quo die promisit se hostiam expiationis futuram esse. Cum pater eius, humilis faber tignarius, immature mortuus esset, familia in tam gravem indigentiam incidit ut iam tredecim annos nata assumere cogeretur servitium domesticum ut opes suis afferret et ad missionariam et religiosam vitam sese pararet, prout ipsa desideraverat die quo Dominum in sanctissima Eucharistia primo accepit. Die autem IV mensis Februarii anno MCMI, dum in officina lavatoria hospitii loci Stammham laborabat, prolapsa est in receptaculum aquae ferventis lixivio plenum ad vestes lavandas. Inferiora membra eius prius gravissimis ustionibus, deinde gangraena tam corrupta sunt ut Anna acerrimos doloris morsus subire inciperet. Nec curae adhibitae nec variae sectiones chirurgicae profuerunt illi. Viginti per annos non solum graves dolores sed etiam spasmos in suris et saevas musculorum contractiones pertulit. Familia interea in talem incurrit indigentiam ut sive domum sive officinam tignariam vendere debuerit. Tam beatae quam eius matri nihil permansit nisi misellum cubiculum. Earum victui cotidiano partim prospiciebat parochus loci Mindelstetten. Ultra viginti annos lectulus eius similis fuit altari super quod illa Domino amoris hostia sese offerebat, necnon amboni ex quo, summa cum simplicitate tertiariae franciscanae, multos homines evangelizabat qui adibant eam ob famam sanctitatis. In lectulo dolorum sacrificium obtulit perpetuae orationis et, quantum potuit, exigui laboris. Virgo Perdolens anno MCMV apparuit ei in somnio dicens eam diu pati debere; quae tamen minime timuit, sed fortitudinem a Iesu petivit ut pergere posset expiare ac reparare hominum peccata. Fide se coniunxit perenni sacrificio Iesu Victimae et Sacerdoti, reddens aegritudinem suam veluti cathedram de qua ore scriptisque diffundere posset thesaurum virium Domini. Ideo facta est omnibus firmum et praeclarum exemplum fidei, spei et caritatis in Deum et in proximum. Tertio Ordini Franciscali anno MCMX adscita, gratia Domini cito perducta est ad supremam christianae perfectionis apicem et, experientiis mysticis praedita, alias passiones subiit atque eodem anno stigmatibus est insignita. Anno vero MCMXXV ex lectulo cadens, ictum in cerebro tam severum recepit ut eius acuitas visualis facultasque loquendi valde attenuarentur. Qua de re propinquius mysterio crucis se adiunxit. Die V mensis Octobris anno MCMXXV, aetatis suae quadragesimo et tertio, in Domino obdormivit. Fama sanctitatis, quae eam in vita circumdederat, manifestata est quoque in exsequiis quae verum triumphum constituerunt ob frequentiam participantium necnon ob auram festivitatis et laetitiae, ibidem declaratam.
Die VII mensis Martii anno MCMXCIX Decessor Noster, beatus Ioannes Paulus II, rec. mem., ritui beatificationis praefuit.
Canonizationis respectu, quaedam asserta sanatio est exhibita, intercessioni Beatae Annae Schäffer attributa. Die XXII mensis Februarii anno MMXI acta est sessio Collegii Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum quod enuntiavit sanationem ex scientia inexplicabilem fuisse; Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum faventi cum exitu die altero mensis Iulii anno Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die V mensis Novembris anno MMXI habitus est. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die V mensis Novembris anno MMXI congregati, posito dubio num de miraculo constaret divinitus patrato, affirmativum protulerunt responsum, ita ut Nos statuimus ut canonizationis ritus die XXI mensis Octobris anno MMXII in area ante Papalem Basilicam Sancti Petri celebraretur.
Hodie igitur hanc formulam inter Sacra protulimus:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
Decet prorsus insignem hanc mulierem magnificare, quae eximias dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes, quaeque totam suam vitam Deo omnino addixit atque in Christi Ecclesiaeque dilectionem suas impendit vires. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales fructus uberius consequantur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 6, pp. 517-519.
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana