Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
CRESCENTIO S.R.E. CARDINALI SEPE,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE NEAPOLITAN
O

 

Venerabili Fratri Nostro
CRESCENTIO S.R.E. CARDINALI SEPE
Archiepiscopo Metropolitae Neapolitano

Pastorali caritate ducti Nos, nutu divino in beati Petri successione constituti ut omnium Ecclesiarum onera gereremus, solliciti intuemur nunc Asiae populos, sive eos qui evangelicam Iesu Christi iam coeperunt cognoscere et sequi salutarem doctrinam sive qui exspectant divini Verbi nuntios, missos evangelizare pauperibus et praedicare annum Domini acceptum (cfr Lc 4,18-19).

Certiores autem facti in Thailandia actum iri Asiae Missionalem Congressum, de celebratione huius maximi ponderis eventus laetantes, coniungimur cum sacris ibi Pastoribus et christifidelibus atque animum iis addere Nostramque benevolentiam manifestare cupimus.

Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Nostri Michaëlis Michai S. R. E. Cardinalis Kitbunchu, Archiepiscopi Bangkokensis, qui humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus te hanc Legationem congrue esse exsecuturum, quem ipse in petitione sua suasit quique in re missionali es peritus. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad Asiae Missionalem Congressum diebus XIX-XXII proximi mensis Octobris in urbe Thailandiae Chang Mai sollemniter agendum.

In hac ergo honorifica explenda missione pro Nobis in Thailandia adstabis, immo sacris liturgicis praesidebis, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis eventus illius momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga hanc dilectam Ecclesiae partem quae est in universa Asia omnesque denique aliarum confessionum vel religionum sodales Nostro nomine comiter salutabis.

Nos vero, Venerabilis Frater Noster, dum legationem tuam Immaculatae Virgini Mariae committimus, Eam precamur ut homines tota in illa magna Continenti degentes benigna intueatur, Filio suo commendet uberrimaque eos impleat spiritali consolatione.

Peculiarem demum Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae nuntiam et propensae Nostrae voluntatis testem, nomine Nostro omnibus huius Asiae Missionalis Congressus participibus eorumque singulis communitatibus amanter largiaris volumus.

Ex Arce Gandulfi, die XX mensis Septembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri altero.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana