Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI RODÉ,
CONGREGATIONIS PRO INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
ET SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
FRANCISCO S.R.E. Cardinali RODÉ
Congregationis pro Institutis vitae consecratae
et Societatibus vitae apostolicae Praefecto

Octingentesimus septuagesismus quintus iam appetit annus ex quo tempore Cisterciensis Valdsassi est condita Abbatia, cuius profecto annales fastive saeculorum decursu insignibus replentur documentis eximiisque testificationibus. Primarii namque viri, consentanea pietate compulsi, atque Decessores Nostri multum ad hoc inceptum suscipiendum ac perficiendum contulerunt.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum etiam primigenium fervorem considerandi, ipsius sancti Bernardi, Cisterciensis Ordinis quasi sideris, doctrinam tenendi, unde ferventior religionis sensus, firmior fides certioraque proposita roborari augerique possint.

Miserenti igitur favente Domino, evenientis mensis Novembris XXIII die Valdsassi sollemnis erit ab illa fundatione commemoratio concludenda. Nos, pristina tempora recordantes et ad locum istum spiritu remeantes, omnia disponere properamus ut congrua ratione magnificentiaque ritus agatur.

Quocirca postulatis Sororis M. Laetitiae Fech, huius Monasterii abbatissae, libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, religiosorum religiosarumque curator, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur Monialibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum nuntiatrix gratiarum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Octobris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana