Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IULIANO S.R.E. CARDINALI HERRANZ,
PONTIFICII CONSILII DE LEGUM TEXTIBUS PRAESIDI EMERITO

 

Venerabili Fratri Nostro
IULIANO S.R.E. CARDINALI HERRANZ
Pontificii Consilii de Legum Textibus Praesidi emerito

Praedicationis apostolicae ubique per orbem terrarum, hoc praesertim anno bismillesimo a natali sancti Pauli Apostoli die, laetantes perpendimus uberrimos fructus, et simul toto animo cupimus ut salvificum opus prospere magis magisque crescat et adolescat. Quoniam ergo percepimus Tarracone in Hispania proxima in sollemnitate Conversionis sancti Pauli celebratum iri MDCCL annos a martyrio sanctorum Fructuosi, episcopi, eiusque diaconorum Augurii et Eulogii, qui Protomartyres et caelites Patroni apud Deum habentur illius regionis, quosque christianae fidei causa iudex iniquus iussit vivos ardere, animum Nostrum ad fideles illuc degentes libenter convertimus ut una cum iis Domino gratias agamus et intercessionem efflagitemus Sanctorum, qui viri misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione (Eccli 44,10).

Revera Nos peculiari eos prosequimur aestimatione, qui profecto conferri merentur cum sancto Cypriano, Episcopo Carthaginensi, necnon cum Romano Pontifice sancto Xysto II eiusque diaconis, praesertim sancto Laurentio, qui omnes eodem tempore in persecutione vitam suam oblationem puram Christo obtulerunt. Arbitramur etiam verba sancti Fructuosi, quae et Nobis cordi sunt, cunctis Pastoribus veluti eius testamentum spirituale repetenda: "In mente me habere necesse est Ecclesiam Catholicam ab oriente usque ad occidentem".

Cupientes autem eisdem Nos quoque honorem tribuere, simulque populi ipsius terrae probatam confirmare fidem, apostolico tempore a sancto Paulo inchoatam, sine haesitatione excepimus petitionem Venerabilis Fratris Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Metropolitae Tarraconensis, qui humane a Nobis poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad MDCCL anniversariam memoriam sollemniore ritu celebrandam Patronorum illius particularis Ecclesiae. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater Noster, qui tot per annos cotidiana actuositate pro universali Ecclesia fidelem te confirmasti Romani Pontificis cooperatorem, maxime in munere Pontificii Consilii de Legum Textibus Praesidis explendo, atque his Litteris te Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem destinamus.

Diebus igitur XXIV et XXV proximi mensis Ianuarii, exeunte iam Anno Iubilari in honorem sanctorum Fructuosi, episcopi, eiusque diaconorum Augurii et Eulogii, liturgicis celebrationibus Nostro nomine Tarracone praesidebis Nostramque benevolam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad sanctos hos viros ardenter colendos et imitandos, potissimum quoad honestam vitam, eximiam caritatem, omnium iniuriarum veniam et intrepidam christianae fidei fidelitatem.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, deinde dilectis Pastoribus ac filiis et filiabus Dei illic congregatis faustum hunc eventum participantibus largiter communicandam.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Decembris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana